monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, III. <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, CAPUT IV [Vet. et Rec. II].

1 VERS. 24.---Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri.
2 [6. ]Angeli et doctores ea, etsi laudent, minime tamen cognoscunt. In Scriptura sacra viri aliquando angeli, aliquando autem perfectae vitae homines memorantur. Nam quia aliquando vir angelus dicitur, Daniel propheta testatur, dicens: Ecce vir Gabriel [Dan. IX, 21]. Rursum, quia virorum nomine perfectae vitae homines exprimuntur, in Proverbiis sapientia loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito [Prov. VIII, 4]. De Domino igitur viri canunt, cum eius nobis potentiam vel superni spiritus, vel perfecti quique doctores innotescunt. Sed tamen opus eius ignoratur, quia nimirum iudicia illius ipsi etiam qui hunc praedicant impenetrata venerantur. Et sciunt ergo quem praedicant, et tamen eius opera ignorant, quia cognoscunt per gratiam eum a quo facti sunt, sed eius iudicia comprehendere nequeunt, quae ab illo etiam super ipsos fiunt. Quod enim omnipotens Deus perspicue in sua actione non cernitur, Psalmista testatur, dicens: Qui posuit tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 12]. Et rursum: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Atque iterum: Abyssus sicut pallium amictus eius [Psal, CIII, 6]. Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Sicut ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium [Eccle. XI, 5].
3 [7. ] Occultorum Dei iudiciorum exemplum in parvulis sine baptismo, vel post baptismum morientibus.---Ut enim unum e multis loquar, duo ad hanc lucem parvuli veniunt, sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat, alter ante subtrahitur quam hunc regenerans unda perfundat. Et saepe fidelium filius sine fide rapitur, saepe infidelium concesso fidei sacramento renovatur. Sed fortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum prave etiam post baptisma noverat, et idcirco eum ad baptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est, peccata quorumdam proculdubio priusquam sint perpetrata puniuntur. Et quis ista recte sentiens dixerit quia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribus liberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnet? Occulta itaque sunt eius iudicia; et quanta obscuritate nequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari. Dicat ergo: Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri. Ac si aperte diceret: De quo fortes quique locuti sunt, eius opera tuae mentis oculis absconduntur, quia mensuram tuae notitiae eo ipso quo humanitate circumscriberis transeunt. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.150r csg208.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik