1 | VERS. 23.---Quis poterit scrutari vias eius? aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem? |
2 | [5. ] Iudicia eius scrutam, multo minus reprehendere non debemus.---Ac si dicat: Cuius perscrutari actio non potest, quo pacto reprehendi potest? Nemo enim bene iudicat quod ignorat. Tanto ergo debemus sub eius iudiciis silendo quiescere, quanto et rationem iudiciorum illius nos cernimus non videre. Unde et bene subditur: |