2 | [3. ] Christus simul humilis in infirmitate et excelsus in fortitudine caeteros legislatores longe antecellit.---Ac si aperte dicat: Qui humilis videbitur in infirmitate, excelsus manet in fortitudine, Paulo hoc etiam attestante, qui ait: Quia et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei . De quo recte subiungitur: Nullus ei similis in legislatoribus. Legislator Moyses, legislator Iosue, legislatores etiam prophetae; legislatores cunctos dicere possumus, quos ex lege admonuisse recta populum scimus. Sed huic Mediatori in legislatoribus similis nullus est, quia isti gratuito vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt, et ab his quae in semetipsis experti sunt praedicando alios reducunt. Redemptor autem noster homo sine peccato est, filius sine adoptione, nec perpetravit unquam quod redarguit, et sic mundo ex humanitate loquitur, ut tamen eidem mundo ante saecula ex divinitate dominetur. Hunc Mediatorem Dei et hominum quidam legislatoribus similem fuisse crediderunt. Nam requirenti: Quem dicunt homines esse filium hominis? responderunt discipuli, dicentes: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex prophetis . Sed nimirum Petro quam excelsus in fortitudine esset aperuit, cum eum veraciter intuens, a legislatorum aequalitate discrevit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi [Ibid., 16]. Unde recte de illo sponsa in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi illum, et non inveni . Et paulo post: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. De quibus rursum dicit: Vulneraverunt me, tulerunt pallium meum. Quos iterum percunctatur, dicens: Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea . |
3 | [4. ] Qui in nocte quaeritur, sed non nisi transcensis prophetis et patriarchis invenitur.---Dilectus namque per noctes in lectulo quaeritur, quia intra secreta cordis cubilia in tribulatione spiritus desideratur. Quem tamen quaerens sponsa non invenit, quia electa quaeque anima iam quidem amoris eius facibus flagrat, sed adhuc quaesita negatur species, ut amantis desiderium crescat; et quasi in siti aqua subtrahitur, ut eiusdem sitis aestus augeatur, et quo hanc diutius sitiens desiderat, eo quandoque cum invenerit avidius sumat. Sed hanc quaerentem vigiles inveniunt, eamque vulnerant, et eius pallium tollunt, quia unamquamque animam redemptoris sui iam speciem requirentem, cum solliciti doctores inveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestis amoris spiculis vulnerant, et si quod ei adhuc de vetusta conversatione tegmen inest, subtrahunt, ut quo exuta ab huius mundi onere redditur, eo is qui quaeritur, ab illa citius inveniatur. Bene autem subditur: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quia visionis eius mens avida, nisi prophetarum aestimationem, nisi patriarcharum celsitudinem, nisi cunctorum hominum mensuram transcenderet, eum qui est super homines non inveniret. Transire ergo est vigiles, etiam eos quos miratur anima in eius comparatione postponere. Et tunc is qui quaerebatur, cernitur, si homo quidem, sed tamen extra mensuras hominum credatur. Unde bene nunc dicitur: Nullus ei similis in legislatoribus. Sed is videlicet per infirmitatem carnis nostris obtutibus apparens, dum alios reprobat, alios vocat, mira iudicia exhibuit, quae a nobis et cogitari possint, et comprehendi non possint. Ait namque: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant . Et rursum: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis . In quibus nimirum iudiciis Iudaea repellitur, gentilitas aggregatur. Quod videlicet factum mirari possumus, sed perscrutari nullatenus valemus. Unde et bene nunc ab Eliu subditur: |