Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XLVII .
1 | VERS. 21.---Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam. |
2 | [85. ] Tunc cavenda est impatientia, quae in Iob immerito impingitur.---Iniquitatem post miseriam sequitur, qui post mala quae pro correptione sustinet ferventi corde impatientiae se facibus inflammat. Quod beatum Iob perpetrasse Eliu credidit, qui eum inter flagella positum liberis effari vocibus audivit, videlicet nesciens, quia omne quod dixit, non hoc de iniquitate impatientiae, sed de virtute veritatis protulit, qui ab interni iudicis sententia nec cum se iustificaret erravit. [Vet. XXXIX.] Sed considerandum valde est quomodo cum diceret: Ne declines ad iniquitatem, de eadem iniquitate protinus subdidit: Hanc enim coepisti sequi post miseriam. |
3 | [86. ] Superbi in arguendo modum servare nesciunt.---Quid est hoc quod dum ad eam declinare vetat, de ea protinus quasi ad quam declinatum iam fuerit damnat, nisi quod arrogantes viri plus videri iudices quam consolatores volunt? Unde et nonnunquam ea districtis sententiis feriunt, quae nata in corde suspicantur et priusquam certa sit culpa delinquentium, profertur invectio districta verborum; et ante per sententiam percutitur, quam prodeat quod feriatur. |
4 | [87. ] Sanctorum discretio in corripiendo.---Quamvis et iusti viri plerumque pravis et occultis cogitationibus arguendo obviant; sed cum easdem cogitationes aliqua quae praeeunt opera demonstrant, plerumque ab auditorum suorum cordibus ea vitia quae necdum prolata sunt manu correptionis eradicant, sed iam illa subsequi conspiciunt ex aliis quae praecedunt. Sicut enim corporales medici quasdam aegritudines iam venisse inveniunt, quasdam vero ne veniant medentur, ita doctores sancti aliquando inventa vulnera saluti restituunt, aliquando vero agunt in mentibus ne vulnerentur. In quibus solerter intuendum est, quia sicut certa plerumque cum asperitate redarguunt, ita incertis vitiis et cum tranquillitate contradicunt; certa ferientes increpant, incerta praemunientes devitant. Quam quia arrogantes viri discretionis regulam nesciunt, sententiarum suarum iaculis sicut nota, sic incognita; sicut certa, sic etiam incerta configunt. Unde nunc ab Eliu dicitur: Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam. Quia vero ea quae subnexa sunt longiori allegatione protrahuntur, istum libellum hoc fine constringimus, ne immoderatius extendatur. |