monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XLV. <<<     >>> XLVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XLVI.

1 VERS. 20.---Ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.
2 [83. ] Tentatio tenebras gignit, et procellas excitat.---Nox quippe protrahitur cum suborta de tentatione tristitia consolatione concita non finitur. Nox protrahitur quia moeror animi confusis cogitationibus elongatur. Nam dum mens posita in tentatione considerat quod a virtutis suae pristina soliditate repellitur, superductis moeroribus, quasi quibusdam tenebris caecatur, atque ab omni luce gaudii eius oculus clauditur, dum sollicita trepidat ne hoc quod esse dudum coeperat funditus amittat. Unde et bene dicitur quod in hac nocte pro robustis populi ascendunt, quia videlicet in hoc moerore tentationis pro robustis motibus indignae cogitationes et multiplices in corde prosiliunt. Nam dum se in perturbatione conspicit [Longip., iam pene amisisse quod fuerat credens fluctus, etc.] iam pene amisisse quod fuerat, fluctus in se innumeros tumultusque coacervat, modo tranquillitatem suam quia perdidit dolet; modo ne usque ad prava opera corruat pertimescit; modo in quo culmine steterat meminit; modo in quo vitiorum profundo per delectationem iaceat attendit; modo ad resumendas vires se reparat; modo se eas posse resumere quasi victus iam fractusque desperat.
3 [84. ] Hac in nocte multiplices cogitationes quasi populi tumultuantes premunt.--- [Vulgati, Ad supradictam mentem. Emendavimus ex Mss. Baluz., Colb., Utic., Pratel., etc. De hac voce Gregorio familiari iam diximus lib. II, c. 9, n. 15.] Cum ergo super addictam mentem tam multiplices cogitationes prodeunt, hanc quasi in nocte populi consurgentes premunt. Quos nimirum populos non per se, sed per divinae protectionis auxilium Propheta subigere se posse praesumpserat, cum dicebat: Protector meus, et in ipso sperabo, subiiciens populos sub me [Psal. CXLIII, 2]. Sanctis quippe mentibus populi subiguntur, cum ab eis per districtae severitatis praesentiam cogitationes stultae dissiliunt, ut non per abrupta phantasmatum rapiant, sed rationi subditae a corde humiliter conquiescant. Quia ergo positus in tentatione animus, qui de se in prosperis maiora praesumebat, tumultus spei desperationisque tolerat, recte nunc dicitur: Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Ac si aperte diceretur: In tentatione deprehensus, citius tenebras moeroris incide, ne qui in tranquillitate de te alta senseras, in perturbatione quoque deterius cogitationum te caligine confundas. Quod recte Eliu diceret, si tamen cui diceret sciret. Nam haec beato Iob tanto minus congruunt, quanto ab illo omnia altius sciuntur. Quia vero, ut saepe diximus, arrogantes, dum praesumunt docere [Pratel., quod non debent.] quos non debent, usque ad contumeliosa increpationum verba dilabuntur, subditur.
Gregorius Magnus HOME

bke22.148r csg208.213

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik