Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XLIV.
1 | IBID.---Nec multitudo locorum inclinet te. |
2 | [79. ] Ex originali peccato inquieta hominis mutabilitas oritur. Cum qualitate rerum non possit, varietate saltem quaerit satiari.---In tot quippe locis inclinamur in quot supervacuis curis extendimur. Nam sicut locus est corporis spatium corporale, ita locus est mentis unaquaeque intentio cogitationis. Quae dum huc illucque impellitur, si delectatione aliqua cogitationis suae libenter occupatur, velut in quodam loco ponitur ut quiescat. Nam quoties victi taedio a cogitatione in cogitationem ducimur, quasi fessa mente de loco ad locum migramus. Tot itaque loca culmen mentis inclinant, quot subortae cogitationes unitatem bonae intentionis dissipant. Recta etenim mens staret, si uni cui debuerat cogitationi semper inhaereret. Recta mens staret, si non se innumeris motibus fluxa mutabilitate prosterneret. Sed dum nunc ista pertractat, nunc ad alia dilabitur, quasi per locorum multitudinem a statu suae rectitudinis inclinatur; et dum per plura se tendit, ab una, cui adhaerere debuit, intentione se deiicit. Qui tamen mutabilitatis usus ex primae praevaricationis vitio iam quasi in naturam venit. Nam cum stare animus in semetipso nititur, a semetipso aliquo modo etiam nesciendo derivatur. Humana namque anima ab unaquaque re cui intenditur fastidio impellente removetur. Sed dum inhianter cogitanda appetit, et repente cogitata fastidit, docet quod aliunde pendet, quae quolibet posita non requiescit. Ad illum quippe suspensa est a quo formata. Et quia ad Deum solum appetendum facta est, omne autem quod infra appetit minus est, iure ei non sufficit quod Deus non est. Hinc est quod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re, ut diximus, fastidio impellente removetur. Delectationis videlicet avida, quaerit quo pauset, unum vero quem sufficienter habere poterat amisit. Unde nunc per multa ducitur, ut quia qualitate rerum non potest, saltem varietate satietur. |
3 | [Vet. XXXVII.] 80. Sancti adhaerendo Deo, huic anxietati medentur.--- Sancti autem viri causa se observatione custodiunt, ne ab intentione sua mutabiliter dissolvantur, et quia idem esse appetunt, ad cogitationem qua Deum diligunt se solerter astringunt. In contemplatione namque creatoris hoc accepturi sunt, ut una semper mentis stabilitate perfruantur. Nulla eos tunc mutabilitas dissipat, quia scilicet eorum cogitatio sibimetipsi semper indissimilis perseverat. Hoc ergo cum labore nunc conantes imitantur, quod post in munere gaudentes accipiunt. Cui se Propheta immutabilitati virtute amoris astrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini . Huic Paulus unitati intentione adhaeserat, dicens: Unum autem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo . Nam si quid in eorum corde humanitus diffluit, mox hoc discussio severa restringit; et cum quasi pueriliter cogitatio labitur, iuvenili mox coercitione refrenatur. Unde fit ut sparsam mentem continuo colligant, et in una quantum praevalent cogitatione componant. Quia igitur status mentis cogitationum mutabilitate curvatur, recte ab Eliu dicitur: Nec multitudo locorum inclinet te. |
4 | [81. ] Deo ita vacantibus cavenda elatio.---Sed saepe dum viri iusti animus in ipsa intentionis suae arce consistit, dum ab omni mutabilitatis se sparsione colligit, dum quidquid in se superflue oboritur premit; ipsa suae rectitudinis gloria tangitur, et in tumore propriae praesumptionis elevatur. Qui enim magna agit, quamvis de se humilia sentiat, scit tamen magna esse quae agit. Nam si magna esse nescit, ea procul dubio minime custodit. Quae dum custodire negligit, aut in eis minus proficit, aut ea funditus amittit. Dum ergo bona nostra opera scire necesse est ut custodiamus, ex ipsa eorum scientia elationis aditus panditur, et ad operantis cor culpae manus admittitur, qua vastante rapiantur. Mira autem dispensatione agitur, ut conditor noster sublevatum prosperis animum subita concuti tentatione permittat, quatenus semetipsum in infirmitate verius videat, et ab eo quem de virtutibus sumpserat, iam seipso melior elationis fastu descendat. Unde et bene nunc subditur: |