2 | [78. ] SENSUS MORALIS.--- In facienda correctione, subesse debet ira, non praeesse.---Omnis per quem necesse est aliena vitia corrigi semetipsum prius debet solerter intueri, ne dum aliorum culpas ulciscitur, ipse ulciscendi furore superetur. Plerumque enim mentem sub obtentu iustitiae irae immanitas vastat, et dum quasi saevit zelo rectitudinis, rabiem explet furoris, iusteque se facere aestimat, quidquid ira nequiter dictat. Unde et modum saepe ulciscendi transgreditur, quia mensura iustitiae non frenatur. Dignum quippe est ut cum aliena corrigimus prius nostra metiamur, ut prius mens a sua accensione deferveat, prius intra semetipsam zeli sui impetum tranquilla aequitate componat, ne si ad animadvertenda vitia abrupto furore trahimur, peccatum corrigendo peccemus, et qui culpam diiudicando insequimur, immoderate feriendo faciamus. Non autem iam correctio delinquentis, sed magis oppressio sequitur, si in ultione ira ultra quam culpa meretur extenditur. In correptione quippe vitiorum subesse menti debet iracundia, non praeesse, ut exsecutionem iustitiae non dominando praeveniat, sed famulando subsequatur, et notum iudicium possessa impleat, non possidens praecurrat. Bene itaque dicitur: Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas. Quia videlicet si is qui corrigere nititur ira superatur, opprimit antequam corrigat. Nam dum plus quam debet accenditur, sub iustae ultionis obtentu ad immanitatem crudelitatis effrenatur. Quod plerumque idcirco evenit, quia corda rectorum minus amori sunt solius creatoris intenta. Nam dum multa in hac vita appetunt, innumeris cogitationibus disperguntur; et cum subito subditorum culpas reperiunt, digne cum Deo eas iudicare nequeunt, quia corda sua in curis transitoriis sparsa ad districtionis culmen colligere repente non possunt. Commoti ergo tanto minus ad ulciscenda peccata libram aequitatis inveniunt, quanto eam tranquillitatis suae tempore non requirunt. Unde cum Eliu diceret: Non te superet ira, ut aliquem opprimas, quatenus easdem causas iniustitiae et irae superantis exprimeret, illico adiunxit: |