monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XLI . <<<     >>> XLIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XLII.

1 VERS. 20.---Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
2 [77. ] Nox Ecclesiae est, cum doctorum et fortium loca indocti ac debiles obtinent.---Ac si aperte arrogantes dicant: Ignorantiae tuae obscuritate non agas, ut in loco fortium numerositatem subroges infirmorum. Populi quippe nomine designantur, qui quasi vulgari consuetudini dediti, in cunctis quae appetunt passim vivunt. Noctem vero protrahere est ut pro robustis populi ascendant, si per negligentiam agitur ut doctorum et fortium loca indocti ac debiles sortiantur. Populi pro robustis ascendunt quando hi qui vivere inique didicerunt pastorum loca percipiunt. Quod recte quidem dici poterat si humiliter diceretur. Arrogantes enim, etiam cum bona admonent, superstitionis suae vitium exercent. Nam plus, sicut et superius dictum est, increpando ferire appetunt [Ebroic., Pratell., Utic., Vindoc., quam consulendo.] quam consolando refovere. Unde mox subiungitur:
3 VERS. 21.--- [In recent. Edit. Cave ne, abest Cave a Mss. Baluz., Colb., Norm., a vet. Excusis.] Ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam.
4 Hoc profecto arrogantes Ecclesiae miseriam vocant, quod despectam Deo eius multitudinem suspicantur; et eo illam altiori elatione contemnunt, quo et despectam Deo funditus suspicantur.
5 His igitur figurata expositione transcursis, iam nunc inferenda sunt quae moraliter sentiuntur, ut figura Ecclesiae cognita, quam expressam generaliter credimus, audiamus etiam quid ex his verbis in singulis specialiter colligamus. Ait itaque:
Gregorius Magnus HOME

bke22.147r csg208.207

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik