2 | [75. ] Apostolis et Ecclesiae fortibus ad praemia vocatis, Deus eorum vice debiles ad certamina roboravit.---Quos alios sanctae Ecclesiae robustos accipimus, nisi eos qui ad vincenda mundi huius desideria et coeptis sublimibus et consummatis profectibus convalescunt? Magnitudo itaque eius in robustorum suorum vita consistit, quia tunc gloriosior redditur, cum pro defensione veritatis ad mortem usque ab electis illius constanti virtute certatur. Arrogantes igitur viri subductis de hoc mundo apostolis, subductis ad superna martyribus, quia fortasse doctiores valentioresque praepositos abunde deesse conspiciunt, quasi solos se remansisse intra Ecclesiam suspicantur. Unde dum se praeferunt, ei velut consulentes illudunt, dicentes: Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ac si apertis exprobrationibus dicant: Nequaquam te magnitudinem habere confidas, quia subductis prioribus, patribus iam non habes de quorum vita glorieris. Dicunt haec profecto, nescientes quia omnipotens Deus Ecclesiam suam digna sine administratione non deserit. Nam cum fortes ad praemium vocat, eorum vice debiles ad certamina roborat; cum illos suscipiendo remunerat, istis laborum vires, quas remuneret, subministrat. De quibus eidem sanctae Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram . In virtutem quippe antiquorum patrum, hi qui postmodum praelati sunt subrogantur, quia et cum annosa arbusta succiduntur, in eorum robur tenera virgulta succrescunt. Sed arrogantes viri convalescere non credunt quos infirmos aliquando noverunt; et permutatos venerari despiciunt, quos despicabiles fuisse meminerunt. |
3 | [Vet. XXXV.] [ 76. ] In Ecclesia iusti multo pauciores quam iniqui. Superbi pastores quae patres eorum moriendo severunt, hoec exsultando metunt.---Quia vero in ea iustiores paucos, iniquos autem numerosiores aspiciunt, sicut et in tritura frugum maior est multitudo palearum, etiam iustorum vitam ex iniquorum aestimatione contemnunt. Vident profecto quod nonnulli rectores illius, temporali potestate subnixi, eiusdem potestatis elatione pascuntur. Vident quod religionis reverentiam, quam huic mundo patres moriendo servaverunt, hi exsultando in terrenis gaudiis metunt; et perpendunt quidem quia robusti sunt, sed non fortitudine. Nam dum temporali potestate fulciuntur, quasi quadam debilitate roborantur. Quanto enim exterius fortes sunt, tanto a cunctis fortitudinis viribus intus inanescunt. Et idcirco ab arrogantibus ei dicitur: Depone robustos fortitudine. Ac si aperte dicatur: Illi tibi veraciter robusti inhaeserant, qui in te hoc quod docendo locuti sunt, vivendo tenuerunt; nunc vero hi qui tibi praesident visione robusti sunt, non fortitudine, quia honorabiles quidem se ostentare non desin unt, sed tanto imbecilliores et contemptibiliores sunt, quanto honoris sui gloriam despici pro veritate pertimescunt. Quod arrogantes quidem de plerisque veraciter sentiunt, sed eo in elationis vitium corruunt, quo omnes quos praeesse conspiciunt tales arbitrantur. Neque enim debet plurimorum malum tendere in aestimationem cunctorum, quia etsi iniqui sunt quos cognoscentes diiudicant, nonnulli tamen sancti sunt quos ignorant. Triturae quippe tempus est, et adhuc grana sub paleis latent. Nullus ergo ex area fructus exspectabitur, si hoc solum in ea esse creditur, quod superficie tenus videtur. Igitur quia quos cernunt, despiciunt, et in antiquorum patrum ordinibus hos quos norunt subrogari contemnunt, apte subiungitur: |