monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXIX . <<<     >>> XLI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XL. [Rec. XXVI].

1 VERS. 18-21.---Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas; nec multitudo locorum inclinet te. [Sequentia omittuntur in Editione Gussanv. Suppeditantur tamen a Mss. Colb., Baluz., Norm., etc. Consentiunt etiam vet. Edit.] Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enim coepisti sequi post miseriam.
2 [72. ] Superbi quidquid ab aliis recte fit, carpunt.---In plerisque Codicibus, donorum; [In quibusdam Bibliorum Mss. pro variante lectione annotatur vel locorum. In Bibliis Roberti Stephani, quae ad antiquissimos Codices sunt recognita in margine legitur vel villarum. Nihil simile reperitur aut in textu hebraic., aut in LXX, Interpretum translatione, aut in aliis versionibus antiquis.] in paucis vero, sed antiquioribus, locorum invenimus. Sed quia expositione non indiget si dicatur: Nec multitudo donorum inclinet te, hoc magis exponi placuit quod cum difficultate aliquantula videtur aperiri. Haec autem quantae elationis verba sint, ipse qui ea formavit tumor ostendit. Sed quia Eliu arrogantium et beatum Iob tenere typum diximus electorum, si ea subtilius discernimus, etiam nunc intra Ecclesiam quomodo arrogantibus congruant demonstramus. Sancti viri aliena opera etiam parva mirantur, sua vero etiam magna despiciunt. At contra, arrogantes aliena etiam magna despiciunt, sua vel quae parva sunt admirantur; et plerumque de suis malis bona aestimant, de alienis autem bonis mala sentire non cessant. Nam dum propriam gloriam quaerunt, perniciose student ut quidquid virtutis ab aliis agitur iniquitatis nota laceretur, et bonae pondus actionis vertunt in maculam criminis. Saepe enim cum vident ab Ecclesia districte pravos corrigi, quasi queruntur iniuste [Vet. Edit. Gilot, et Vatic., nocentes. Emendatur ex Mss. Anglic., Norm., Turon., Longip.] innocentes affligi, et nitorem disciplinae eius commutant appellatione nequitiae. Unde Eliu figuram arrogantium servans, beatum Iob quasi admonens, ait: Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas. [Vet. XXXIV.] Arrogantes enim irae motum deputant, [Rec. Excusi, quidquid a sanctis. Lectio quam sequimur est Mss. Turon., Longip., Ebroic., Pratell. et aliorum Norm.] quidquid a sancta Ecclesia geritur censura disciplinae. [Vindoc., Et quia per hum. laudis appetitum.] Et quia humanae laudis appetitu benigni student semper apparere, nullos censent districtione severitatis corrigendos. Unde et a bonis rectoribus, sicut superius dictum est, opprimi aestimant quos invitos cernunt a vitiis coerceri.
3 [73. ] Ecclesiae in cunctis mundi partibus potentia temporalis. Hanc immerito Ecclesiae hostes ei exprobrant. Etsi quidam intra eius sinum sint qui de ipsius gloria superbiant.---Auctore autem Domino, quia in cunctis mundi partibus sancta Ecclesia culmine religionis excrevit, hanc ipsam temporalem potentiam, qua quidem bene utitur, obtrectando in vitium elationis inflectunt. [Rec. XXVII.] Unde Eliu subiungit, dicens: Nec multitudo locorum inclinet te. Ac si eidem sanctae Ecclesiae humilitatem magis in prosperis conservanti arrogantium voce dicatur: Quia ubique fidei reverentia coleris, cave ne eiusdem [Vindoc., Pratel., Utic., ita habent; et quidem elegantius quam legitur in Vulgatis, reverentiae fastibus.] reverentiae fascibus extollaris. Quosdam quippe conspiciunt qui sub religionis obtentu vitio elationis intumescunt, et quod in quibusdam iure reprehendunt, hoc iniuste ad crimen omnium pertrahunt: nequaquam videlicet perpendentes quod sint in ea qui et despicientes noverint perfecte temporalia regere, et amantes aeterna plenis desideriis exspectare; et dispensationem potestatis acceptae peragere, et humilitatis insitae ministerium custodire, ut nec humilitatis causa curam suscepti regiminis negligant, nec rursum occasione regiminis in eis humilitas intumescat. Etsi quidam fortasse intra ipsam sunt qui non Dei sed suae gloriae sub religionis praetextu deserviunt, studet tamen eos, aut, si valet, districte corrigere, aut, si non valet, aequanimiter tolerare; et vel corrigendo illos quasi filios amplectitur, vel tolerando quasi ab hostibus exercetur. Scit namque quod per eorum superbiam laceretur vita iustorum, scit quod in eius crimen extenditur quidquid talium pravitate peccatur, sed notam alieni criminis sustinere tanto minus metuit quanto et caput suum talia tolerasse cognoscit. De illo quippe scriptum est: Et cum iniquis deputatus est [Marc. XV, 28]. De illo rursum dicitur: Languores nostros ipse tulit, et dolores nostros [Omittitur ipse in Pratel. et Utic.] ipse portavit [Isai. LIII, 4]. Eant ergo arrogantes, et aestimatione pravorum vitam mordeant innocentum. Scit electorum Ecclesia et illorum facta, [Longip., et bonorum verba.] et horum verba tolerare, scit pravorum mentes tolerando convertere. Qui etsi converti nequiverint, eorum tamen ignominiam aequanimiter suffert. Perpendit quippe quia ad duplex eius praemium proficit quod ex eorum meritis foris despicitur, quorum et intus vita laceratur.
4 [74. ] Qui temporaliter extollitur, cadit.---Notandum vero quod non ait: Nec multitudo locorum extollat te, sed ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Omnis enim qui temporaliter extollitur eo ipso quo extollitur inclinatur, quia cum se exterius erigit, intus cadit. Eliu itaque casum cordis in elatione intuens, ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Ac si voce arrogantium sanctae Ecclesiae [Al., diceret.] diceretur: Cave ne, si universitatis veneratione extolleris, ab interna intentione curveris. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.145v csg208.203

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXIX . <<<     >>> XLI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik