2 | [71. ] Flagellantur iusti, ut ad maiorem vigilantiam orudiantur.---Bonorum causa iustitia est. Quorum causa quasi impii iudicatur, quia eorum hic iustitia paterno flagello fatigatur, ut ad ampliorem vigilantiam non solum praeceptione mandatorum, sed etiam verberum percussione doceantur. Sed causam iudiciumque recipiunt, quia ex ea iustitia qua modo vivunt tunc in culmine iudiciariae potestatis enitescunt, ut tanto tunc potentius cuncta iudicent, quanto nunc in eis subtilius cuncta iudicantur. Haec Eliu quasi nova spondendo intulit, quae beatus Iob semper credendo stabiliter tenuit. [Vet. XXXIII.] Habent profecto haec propria omnes arrogantes, ut et malum mentientes exaggerent, et si quod forsitan bonum dicunt, hoc velut incognitum proferant. Unde fit ut etiam doctiores se docere audeant, quia videlicet se scire talia solos putant. Cum vero ad aliqua consolationis verba descendunt, statim viluisse se aestimant, et per increpationis tumidae asperitatem quasi quoddam sibi ingenium reformant, ut qui condescendisse blandientes testes visi sunt, exorta subito increpatione timeantur. Unde et mox Eliu subdidit, dicens: |