2 | [68. ] Quem includit puteus arctus malae consuetudinis, infernus absorbet, et desperationis abyssus.---Omne peccatum fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est. Quod tamen, utcunque sit, in boni natura coalescit. Igitur os angustum nullum subter se dicitur habere fundamentum, quia peccati inquinatio subsistendi ius non habet proprium. Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum non inconvenienter accipere, sicut auditus ab aure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditus nomine designatur. Cum ergo diceret os angustum, explere profundi voraginem volens, subdidit: Et non habente fundamentum subter se. Quem enim rapit iniquitas, infernus absorbet. Internus vero recte fundum non habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur, in immenso profundo devoratur. Immensam namque eius explere latitudinem volens propheta, ait: Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino . Sicut ergo sine termino dilatatus dicitur qui ad se plurimos trahit, ita sine fundo altus non incongrue creditur, quia eos quos in se suscipit, quasi in quadam abysso suae immensitatis absorbet. Itaque cum diceret: Salvabit te de ore angusto latissime, apte subiunxit: Et non habente fundamentum subter se. Ac si diceret: De ore angusto salvabit quod sub se fundum non habet, quia enim per peccatum tenditur ad infernum, quem a peccato salvat, de ore angusto liberat. Quem vero de ore angusto eripit, ab inferni profundo subducit. |
3 | [69. ]Quamvis etiam aliter intelligi potest. Nam sicut qui in puteum mergitur putei profundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato in quod labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora deiicitur, quasi in puteo quo cecidit fundum non invenit quo figatur. Esset enim fundus putei, si fuisset mensura peccati; unde bene alias dicitur: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit . Redire namque dissimulat, quia misereri sibi posse desperat. Sed cum desperando amplius peccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineri possit inveniat. Sequitur: |