monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXV. <<<     >>> XXXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXXVI [Rec. XXIV].

1 VERS. 16.---Igitur salvabit te de ore angusto latissime.
2 [65. ] Peccati consuetudo puteus arctissimus, ex quo sola gratia nos potest educere.---Omnis qui vitae viam deserens in peccatorum se tenebras deiicit, semetipsum quasi in puteum vel foveam mergit. Si vero diutina perpetratione etiam consuetudine iniquitatis opprimitur ne ad superiora iam possit exsurgere, quasi angusto ore putei coarctatur. Unde David propheta sub specie peccantium exorat, dicens: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum [Psal. LXVIII, 16]. Quem enim mali operis iniquitas a bona stabilitate commovit, quasi tempestas aquae rapuit; sed si adhuc longa consuetudine non praevaluit, non demersit. Iam in puteum cecidit qui hoc quod divina lex prohibet perpetravit. Sed si adhuc longa consuetudo non deprimit, nequaquam os suum puteus coangustavit. Tanto erga facilius egreditur, quanto minori consuetudine coarctatur. Unde Ieremias propheta, dum Iudaeam iniquitatibus longa consuetudine obrutam fuisse conspiceret, in lamentis suis sub eius specie semetipsum deplorat, dicens: Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me [Thren. III, 53]. [Vet. XXXI.] In lacum quippe vita labitur cum labe iniquitatis inquinatur. Lapis vero superponitur cum etiam dura consuetudine mens in peccato devoratur, ut etsi velit exsurgere, iam utcumque non possit, quia moles desuper malae consuetudinis premit. Sed quia divinae potentiae subiacet, et post angustiam pravae consuetudinis ad bonae actionis amplitudinem [Ebroic., Vindoc. et alii, revocare meretur. Baluz. et Colb., revocare idcirco dicitur.] revocatur, idcirco dicitur: Salvabit te de ore angusto latissime. Latissime quippe de ore angusto salvatur, qui et post iniquitatis iugum ad libertatem boni operis poenitendo reducitur.
3 [66. ] Quanta angustia est ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle nec posse.---Quaedam namque [Nonnulli Editi, quasi conclusionis.] quasi conclusi oris angustia est [Note: Longip., ab opprimentis reatus mala consuetudine.] ab opprimente mala consuetudine exsurgere velle, nec posse; iam quidem desiderio ad superna tendere, sed adhuc actu in infimis remanere; praeire corde, nec tamen sequi opere, atque in semetipso contradictionem perpeti semetipsum. Cum vero ita tendens anima manu gratiae exaltantis adiuvatur, ab angusto ore ad latitudinem pervenit, quia, victis difficultatibus, opera bona perficit quae concupiscit. David propheta conclusionem angusti oris conspexerat, cum dicebat: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici [Psal. XXX, 9]. Latissime autem salvatum se noverat, cum subderet, dicens: Statuisti in loco spatioso pedes meos [Ibid.]. In spatioso quippe loco pedes stabiliti sunt, quando et ad congruentia bona tendimus, et nulla difficultate praepedimur. Quasi enim per latum locum quo volumus pergimus, quia nullis obiectis difficultatibus angustamur.
4 [67. ] In hunc puteum cecidisse Iob immerito creditus.---Sed haec Eliu recte diceret, si beato Iob eius sententia conveniret. Pro culpa enim flagellatum credidit, et idcirco eum in os angustum cecidisse iudicavit. Quo enim validioribus vidit eum plagis affici, eo deterioribus credidit iniquitatibus praegravari, profecto nesciens quod flagella eius augmentum essent meriti, non poena peccati. Cum vero eum in os angustum cecidisse fateatur, ad huc quasi latius exsequitur in quanta Iob profunditate teneatur dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.144v csg208.198

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik