monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXIV. <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXXV.

1 IBID.---Et vita eorum inter effeminatos.
2 [63. ] Effeminati sunt qui laudibus humanis corrumpuntur.---Si enim virditer viverent, laus transitoria nulla eos corruptione vitiaret. Unde electis Propheta persuadet, dicens: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum [Psal. XXX, 25]. Dicens enim Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, illico subdidit, quasi sexum cordis munire curavit. [Vindoc., Luxuriose.] Luxuriosi quippe mens corrumpitur, si rebus transitoriis delectatur. Igitur simulatorum vita inter effeminatos moritur, quia laudis luxuria corrupta reperitur. [Nimirum LXX Interp., in qua legitur ἐν χερι ἀγγέλων, in manu angelorum, scilicet sanctorum, fortasse propter affinitatem vocum Hebr. kadosch, et kadesch, quarum una sanctum, altera cinaedum significat.] Translatione vero alia non habetur: Vita eorum inter effeminatos, sed, Vita eorum vulneretur ab angelis. Utramque tamen etsi sermone discrepat, ratione concordat, quia effeminatorum vitam angeli vulnerant, dum nuntii veritatis eam iaculis sanctae praedicationis impugnant. Quia igitur de damnatione reproborum quid agatur audivimus, de ereptione humilium quid sequatur audiamus:
3 VERS. 15.---Eripiet pauperem de angustia sua.
4 [64. ] Humiles, cum moriuntur, de angustia liberantur.---Pauper de angustia sua eripitur cum unusquisque humilis de hac peregrinationis suae afflictione liberatur. Nam et assiduis hic tribulationis premitur, ut ad requirendum verae consolationis gaudium provocetur. Unde et sequitur:
5 IBID.---Et revelabit in tribulatione aurem eius.
6 Aurem in tribulatione revelare est auditum cordis verberum plagis aperire. Cum enim praecepta despicimus, pia districtione nobiscum agitur, ut flagella timeamus. Aurem itaque cordis tribulatio aperit, quam saepe huius mundi prosperitas claudit. Per Salomonem namque dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos [Prov. I, 32]. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.144v csg208.198