monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXII . <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXXIII.

1 Ibid.---Neque clamabunt cum vincti fuerint.
2 [60. ] Etiam percussus peccata confiteri erubescit.---Omnis iniquus qui cum iniquus sit, sanctus videri non appetit, in flagelli percussione deprehensus, fateri quod iniquus sit non erubescit. Qui vero iniqua agens, humana de se iudicia sub specie sanctitatis intercipit, etiam cum flagello percutitur, iniquum se prodere refugit, quia sanctus videri consuevit. Si quando autem graviter coarctatur, iniquum se vix superficie tenus confitetur, quia interna sua detegere veraci confessione confunditur. Quasi liberi vero sumus, cum nulla correptione castigamur; [Ebroic. et alii Norm., quasi vincimur autem. Melius respondet alteri membro, quasi liberi vero sumus.] vincimur autem, cum flagello percussionis astringimur. Vincti igitur tanto clamamus altius, quanto in percussione positi peccata nostra veracius confitemur. Apud aures quippe Dei vox valida devota confessio est. Quia ergo simulatores quosque, etiam cum percussionis flagella corripiunt, ad confessionem simplicem non perducunt (cognosci enim peccatores refugiunt, quia sancti omnium opinione ferebantur), quamvis eos ad extremum iam flagella feriant, quamvis duci se ad aeterna supplicia non ignorent, tales tamen cupiunt apud humana iudicia remanere, quales se studuerant semper ostendere. Deprehensi ergo etiam flagello percussionis extremae, quia confessionem puram vel afflicti exerere negligunt, quasi vincti clamare contemnunt. Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint.
3 [61. ] Hypocritae sanctos se, non quia sunt, sed quia dicuntur, existimant. Vana spe delusi, ad confessionis remedium etiam in extremis non confugiunt. Ab homine longe saepe distat eius cor.---Quamvis intelligi etiam aliter potest. Omnis enim qui, cum iniquus sit, dici sanctus ab hominibus non pertimescit, etsi iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamen dum saepius sanctum audire se coeperit, hoc quod de se intrinsecus tenebat amittit. Cor quippe exterius fundit, et quia libenter foris falsum de se testimonium recipit, qualem se intus habeat non requirit. Unde fit ut vacuae laudis fomenta etiam cum defuerint quaerat, et oblitus quod est appetat videri quod non est. [Vet. XXIX.] Igitur qui tales sunt, dum iustos se ante humana iudicia simulant, dum actiones suas laudibus dignas intuentium oculis ostentant, occulta cum eis iustitia agitur, ut quo nituntur foris alios fallere, eo de se intus etiam ipsi fallantur. Nam omnem circa se sollicitae investigationis oculum perdunt. Vitam enim suam et discutere et perscrutari dissimulant, sed tales se quales audiunt putant, sanctosque se esse, non quia ita vivunt, sed quia ita dicuntur, existimant. Subtile autem Dei iudicium, seque ipsos intueri negligunt, quia fidem sui meriti in attestatione ponunt oris alieni. Cum vero subita percussione feriuntur, iniquos se vel veraciter fateri, vel sicut sunt, deprehendere omnino non possunt, quia videlicet sanctos se humana professione crediderunt. Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint. Spe enim vacua tales se ante supernum iudicem venire confidunt, quales se hominibus innotuisse cognoscunt; seque ipsos miseri nec inter tormenta deprehendunt, et dum testimonium falsae laudis aspiciunt, remedium verae confessionis amittunt. Etiam vincti ducuntur, et non clamant, quia, humanae laudis importunitate superati, sanctos se miseri et cum in peccatis moriuntur putant. Quibus bene per prophetam dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor [Isai. XLVI, 8]. Si enim ad cor redirent, per exterioris attestationis se verba [Vindoc., Ebroic. et alii Norm., non spargerent.] non funderent. Nam quid vicinius nobis est corde nostro? quid vicinius nobis est ea re quae intra nos est? Et tamen cum per pravas cogitationes spargitur, a nobis cor nostrum longius evagatur. Longe ergo prophetas praevaricatorem mittit, cum eum ad cor suum redire compellit, quia quo se exterius fudit, eo ad se unde possit redire vix invenit. Quia vero simulatorum mens pro eo quod ab una aeternitatis intentione dividitur, cogitationum multiplicium inundatione vastatur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.143v csg208.194

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik