monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXX. <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXXI.

1 VERS. 11, 12.---Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia.
2 [57. ] Quam severe puniendi, qui a perditis moribus nec flagellis coercentur.---Per bonum recta actio, per gloriam vero superna retributio designatur. Qui ergo obedire praeceptis coelestibus student, dies suos in bono complent, annos in gloria, quia et cursum praesentis temporis in recto opere, et consummationem suam perficiunt felici retributione. Si vero non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia, quia et vindicta eos in tribulatione percutit, et finis in fatuitate concludit. [Vet. XXVIII.] Sunt enim nonnulli quos a perditis moribus nec tormenta compescunt. De quibus per prophetam dicitur: Percussisti eos nec doluerunt; flagellasti eos, et renuerunt accipere disciplinam [Ierem. V, 3]. Et de quibus sub Babylonis specie dicitur: Curavimus Babylonem, et non est sanata [Ierem. LI, 9]. De quibus rursum dicitur: Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi [Ierem. XV, 7]. Hi nonnunquam deteriores existunt ex verbere, quia pulsati doloribus, [Al., aut contumacia pertinaciae, ut habet Baluz.] aut contumaci pertinacia duriores existunt, aut, quod peius est, in blasphemiae etiam exasperationem prosiliunt. Bene ergo dicitur quod per gladium transeunt, et stultitia consumuntur, quia peccata quae flagellis emendare debuerant, flagellis exaggerant. Et hic iam poenas percussionis sentiunt, et illic iustae retributionis supplicia non evadunt. Fatuitas quippe stultitiae est quod illos sic imquitas obligat, ut a culpa eos nec poena compescat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.143r csg208.192

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik