monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXIX . <<<     >>> XXXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXX.

1 VERS. 10.--- [Utic. et Prat., revelavit . . . loquitur; quod etiam habent Colb. et Baluz.] Revelabit quoque aurum eorum, ut corripiat; et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
2 [56. ] Amore coelestis gloriae graviora fiunt peccata prius perpetrata.---Aurem ab iniquitate revelare est intellectum cognitionis aperire. Revelata vero aure unusquisque corripitur, quando intrinsecus aeternorum bonorum desiderium percipit, et quae mala extrinsecus perpetravit agnoscit
3 Potest vero in catenis et funibus paupertatis poena etiam temporalis afflictionis intelligi, quia saepe qui iubentis verba non audiunt, ferientis verberibus admonentur, [Editi, ut ad bona aeterna. Sequimur Mss. Baluz., Colb., Vindoc., Turon., Ebroic. et alios Norm.] ut ad bona desideria saltem poenae trahant, quos praemia non invitant. Unde per Prophetam dicitur: In camo et freno maxillas eorum [Pratel. et Utic., constringes.] constringe, qui non approximant ad le [Psal. XXXI, 9]. Si vero etiam flagella despiciunt, constat nimirum quod tanto illic gravioris vindictae supplicia sentiant, quanto hic maioris providentiae gratiam calcant. Unde et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.143r csg208.192