monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXVIII . <<<     >>> XXX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXIX [Rec. XXII].

1 VERS. 8, 9.--- Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, [Baluz., Colb., Pratel. et Utic., hic et infra, indicavit. Facilis est ac frequens mutatio litterae b in v.] indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint
2 [55. ] Catenis ligari se putant sancti, quandiu hic vivunt.---Catenae obligationis sunt ipsa adhuc retentio peregrinationis. Ligatum se his catenis Paulus aspexerat, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse [Philip. I, 23]. Paupertatis funibus vinctum se esse cernebat, quando veras divitias intuens, eas etiam discipulis [Ita melius legitur in Turon., Vindoc., Pratel., Utic., Colb., Baluz., quam in Editis, enarrabat.] exorabat, dicens: Ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis [Ephes. I, 18].
3 Bene autem post ista subditur: Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint. Cum enim supernam gloriam magis amando cognoscimus, tunc mala quae egimus graviora fuisse sentimus. Unde et Paulus post perceptam gratiam supernorum ea quae in se studia virtutum crediderat fuisse iam scelera cognoscebat, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate [I Tim. I, 13]. Vel certe: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta [Philip. III, 7]. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.142v csg208.191

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik