monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXVI . <<<     >>> XXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXVII [Rec. XX].

1 VERS. 6.---Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
2 [49. ] Deus potestatis superbiam non celsitudinem damnat.---Scriptura sacra plerumque pauperes, humiles vocare consuevit. Unde in Evangelio cum adiectione spiritus nominantur, dum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. [Ita cum Baluz., Colb., Ebroic., etc., veteres Ed. In rec. legitur, quos enim.] Quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt, qui elati in suis conscientiis non sunt. Eos vero impios vocat, qui aut a fidei pietate disiuncti sunt, aut in hoc quod fideliter credunt pravis sibi moribus contradicunt. Quia ergo omnipotens Deus malitiae superbiam, non potentiae celsitudinem damnat, postquam dictum est: Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens, recte subiungitur: Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit. Id est, elatos destruit, humiles vero per iudicium liberos reddit. Vel certe iudicium pauperibus tribuit, quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos iudices veniunt.
3 [50. ] Reproborum alii iudicantur, alii non iudicantur.---Duae quippe sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque iudicantur et pereunt, alii non iudicantur et pereunt. Alii iudicantur et regnant, alii non iudicantur et regnant. Iudicantur et pereunt quibus [Sequimur Baluz., Colb., Vindoc., Utic. et al. Mss., potius quam Editos in quibus exstat, dominica voce in damnatione.] Dominica inclamatione dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; aeger et in carcere, et non visitastis me [Matth. XXV, 42, 43]. Quibus praemittitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Ibid., 41]. Alii vero in extremo iudicio non iudicantur et pereunt, de quibus Propheta ait: [Ita laudati Mss. et vet. Ed., a quibus recedentes recent. praetulerunt non resurgent.] Non resurgunt impii in iudicio [Psal. I, 5]. Et de quibus Dominus dicit: Qui autem non credit, iam iudicatus est [Ioan. III, 18]. Et de quibus Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt [Rom. II, 12]. Resurgunt ergo etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad iudicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, [Al., qui ad conspectum.] quia ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguunt ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt increpationem iudicis in extrema examinatione non audiunt, quia, praeiudicati infidelitatis suae tenebris, eius quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem iudicis verba audiunt, quia eius fidei saltem verba tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni iudicis nec verba percipiunt, quia eius reverentiam nec verbo tenus [Vindoc., Pratel. et alii Norm., servare maluerunt.] servare voluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt; istis in perditione sua de lege nihil dicitur quia nihil legis habere conati sunt. [Vet. XXV.] Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter exterius hostem rebellantem. In illo iura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit; contra hostem vero bella movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque eius malitiae tormenta retribuit, de malo vero eius quid lex habeat non requirit. Neque enim lege necesse est perimi, qui lege nunquam potuit teneri. Ita ergo in extremo iudicio et legalis illum invectio percutit qui ab eo quod professione tenuit, actione declinavit; et iste sine iudicii invectione perimitur, qui lege fidei non tenetur.
4 [51. ] Electorum quoque alii iudicium subeunt, alii non, sed iudices sedent.---Ex electorum vero parte alii iudicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt, qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis iudicis eleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus iudex veniens in dextera consistentibus dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me [Matth. XXV, 35]. Quibus praemittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi [Ibid., 34]. Alii autem non iudicantur et regnant qui etiam praecepta legis [Al., perfectionis virtute.] perfectione virtutum transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Quibus dominica voce dicitur: Vos qui [Turon., reliquistis omnia vestra. Pratel., Utic. et pl. Norm. reliquistis vestra.] reliquistis omnia, et secuti estis me, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Et de quibus propheta ait: Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui [Isai. III, 14]. Et de quibus Salomon, [Vitiose in Gussanvil., Paris. 1605, Gilot., cum de sanctae Ecclesiae sponsa. In Ebroic. aliisque Norm., Turon., veteribusque Editis Paris. et Basil. optime legitur, sponso.] cum de sanctae Ecclesiae sponso loqueretur, intulit dicens: Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae [Prov. XXXI, 23]. Hi itaque in extremo iudicio non iudicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam iudices veniunt. Relinquentes quippe omnia plus prompta devotione exsecuti sunt [Ita Mss. Longip., Pratel. aliique Norm., necnon vet. Edit. Paris. 1495 et 1518, ac Basil. 1514. In Gilot. 1571. Vatic. 1589. et Gussanv., corrupte, quam iubere.] quam iuberi generaliter audierunt. Speciali namque iussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade et [Pratel., vende quae habes. Baluz. et Colb., vade, vende . . . . et veni, sequere me.] vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni et sequere me [Matth. XIX, 21]. Si enim sub hoc praecepto cunctos iussio generalis astringeret, [Idem, culpae profecto esset.] culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per sacram Scripturam omnibus generaliter praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali iudicio non tenentur, [Al., quia et praecepta.] qui et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non iudicantur et pereunt, qui suadente perfidia [Ita Vindoc., Norm., Baluz., Colb. et vet. Edit. In aliis, legem tenere.] lege teneri contemnunt, ita non iudicantur et regnant, qui, suadente pietate, etiam [In edit. Vatic. 1589, Gilot. 1571, et nonnullis, ultra generalis divinae legis. Praetulimus hanc lectionem, ultra generalia, etc., quae est Mss. Anglic., Norm., Turon., necnon antiquiorum Ed. Paris. et Basil.] ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc est quod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit [I Thess. II, 7]. Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste iudicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit, sed maius quod viveret invenit? Dicatur igitur recte: Iudicium pauperibus tribuit, quia quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus maiore culmine potestatis excrescunt. Unde et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.141r csg208.186

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXVI . <<<     >>> XXVIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik