monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXV. <<<     >>> XXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXVI [Vet. XXI, Rec. XIX].

1 VERS. 5.---Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
2 [44. ] Potentia temporalis, etsi bona, elationis tentationi est obnoxia. Qui se videt plus caeteris posse, plus sapere facile credit. Hic Satanae similis.---In usu vitae mortalis quaedam ex semetipsis sunt noxia, quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Ex semetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atque flagitia. Quaedam vero nonnunquam nobis ex his quae circa ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia, vel copula coniugalis. Bonum namque est coniugium, sed mala sunt quae circa illud ex huius mundi cura succrescunt. Unde Paulus ait: Qui autem cum uxore est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori [I Cor. VII, 33]. Unde et quibusdam meliora persuadens, eos a coniugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento [Turon., Domino observiendi. In Pratel. et Utic., Domino observandi; et ad marg., obsecrandi. Utramque lect. habet Colb.] Dominum obsecrandi [Ibid., 35]. Dum ergo tenetur quod non nocet, ex rebus iuxta positis committitur plerumque quod nocet; sicut saepe rectum mundumque iter pergimus, et tamen ortis iuxta viam vepribus per vestimenta retinemur. In via quidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quo pungamur. Magna est etiam potentia temporalis, quae habet apud Deum meritum suum de bona administratione regiminis; nonnunquam tamen eo ipso quo praeeminet caeteris, elatione cogitationis intumescit; [Turon., et dum usui cuncta.] et dum ad usum cuncta subiacent, dum ad votum velociter iussa complentur, dum omnes subditi si qua bene gesta sunt laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod obiurgare debuerunt, seductus ab his [Editi, quae intra subduntur; quod emendavimus ex Mss. Longip., Vindoc., Baluz., Colb., Pratel. aliisque Norm., Gilot tamen ad marginem annotavit infra, retento in textu intra.] quae infra subduntur, super se animus tollitur; et dum foris immenso favore circumdatur, intus veritate vacuatur; atque oblitus sui, in voces se spargit alienas; talemque se credit, qualem foris audit, non qualem intus discernere debuit; subiectos despicit, eosque aequales sibi naturae ordine non agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit, transcendisse se etiam vitae meritis credit; cunctis se aestimat amplius sapere, quibus se videt amplius posse. In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum; et qui aequa caeteris naturae conditione constringitur, ex aequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque ad eius similitudinem ducitur de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae [Iob. XLI, 25]. Et de cuius corpore dicitur: Generatio cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae [Prov. XXX, 13]. Ad eius similitudinem ducitur, qui singulare culmen appetens, et socialem angelorum vitam despiciens, ait: Ascendam super altitudinem nubium; similis ero altissimo [Isai. XIV, 14]. Miro ergo iudicio intus foveam deiectionis invenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul ab humilitatis merito in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit. Per humilitatem quippe praelatus est per superbiam reprobatus, Domino attestante qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel [I Reg. XV, 17]? Parvulum se ante potestatem viderat, sed, fultus temporali potentia, iam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparatione se praeferens, magnum se apud se esse iudicabat. Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus, apud Dominum parvulus fuit. Magnos nos Dominus apud nos esse prohibet per prophetam dicens: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes [Isai. V, 21]. Ne magni apud nos esse debeamus, Paulus admonens, ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos [Rom. XII, 15]. Plerumque ergo dum ex subiectorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur.
3 [45. ] Legitima potestas ea est, quae super culpas, non super homines erigitur. S. Petri exemplum, et S. Pauli.---Sed aliud est quaelibet bona non esse, aliud bona bene habere nescire. Bona namque est ordine suo potentia, sed cauta regentis indiget vita. Igitur bene hanc exercet, qui et retinere illam noverit, et impugnare. Bene hanc exercet, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana enim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se etiam ei potestas adiungit? Et tamen corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est, vindex in iram ei qui malum agit [Rom. XIII, 4]. [Vet. XXII.] Cum ergo potentiae temporalis ministerium suscipitur, summa cura vigilandum est, ut sciat quisque et sumere ex ea quod adiuvat, et expugnare quod tentat; et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis praeferre. Quam discretionem plenius cognoscimus, si etiam potestatis ecclesiasticae exempla cernamus. Petrus namque, auctore Deo, Ecclesiae principatum tenens a bene agente Cornelio, et sese ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum [Act. X, 26]. Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta super caeteros potentia excrevisset ostendit [Act. V, 5, seq.]. Verbo enim eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus ultionis [Baluz., ius apparuit.] ius aperuit potestatis, Paulus bene argentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri [II Cor. I, 23]. Atque illico adiunxit: Fide enim statis. Ac si diceret: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, ubi vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum [I Thess. II, 7], et, Nos autem servos vestros per Iesum Christum [II Cor. IV, 5]. Sed cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recoluit, dicens: Quid vultis? in virga veniam ad vos [I Cor. IV, 5]?
4 [46. ] Praelati dum culpas puniunt iure potestatis, aequales se iis qui corriguntur agnoscant per humilitatis custodiam. Ipsis etiam se postponant, quare.---Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur. Cunctos quippe natura aequales genuit; ut autem alii ad regendum aliis committantur, non eos natura, sed culpa postponit. Vitiis ergo se debent rectores erigere, quorum et causa praeferuntur; et cum delinquentes corrigunt, sollicite attendant, ut per disciplinam culpas quidem iure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus [Al., quos corrigunt.] qui corriguntur agnoscant. Quamvis plerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimus tacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum namque per nos vitia disciplinae [Sic Norm., Baluz. et alii quos sequuntur. Vet. Ed. In recent. legitur vigore.] vigore feriuntur; in his vero quae ipsi committimus ne verbi quidem ab aliquo invectione laceramur. Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumus quanto apud homines inulte peccamus. [Vet. XXIII.] Disciplina autem nostra subditos tanto divino iudicio liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit. Servanda itaque est in corde humilitas, et in opere disciplina. Atque inter haec solerter intuendum, ne dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur iura regiminis; et dum praelatus quisque plus se quam decet deiicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculo non possit. Teneamus ergo exterius quod pro aliorum utilitate suscipimus, teneamus interius quod de nostra aestimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdam erumpentibus signis tales nos apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt non ignorent, ut et de auctoritate nostra quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad cor nostrum sine cessatione redeamus, et consideremus assidue quod sumus aequaliter cum caeteris conditi, non quod temporaliter caeteris praelati. Potestas enim quanto exterius eminet, tanto premi interius debet, ne cogitationem vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne iam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit.
5 [47. ] Potestatis humiliter administratae exemplum in David.---Bene David regni potentiam regere noverat, qui elationem eiusdem potentiae semetipsum premendo vincebat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum [Psal. CXXX 1]. Quippe in eius humilitatis augmentum subiunxit: Neque elati sunt oculi mei. Atque addidit: Neque ambulavi in magnis. Et adhuc subtilissima semetipsum inquisitione discutiens, ait: Neque in mirabilibus super me. Omnesque etiam cogitationes suas a fundo cordis exhauriens, subiungit, dicens: Si non humiliter sentiebam [Turon., si exaltavi.] sed exaltavi animam meam. Ecce humilitatis hostiam ab intimo cordis oblatam crebro replicat, et iterum atque iterum confitendo offerre non cessat; eamque multipliciter loquens iudicis sui oculis ostentat. Quid est hoc? et quomodo istud sacrificium Deo [Emendat hunc locum Iamezius ex Mss. Anglic., in quibus legit, placere non noverat. In Mss. nostris Norm. et in aliis, necnon in Vulgatis veter. aut recentioribus exstat lectio quam exhibuimus.] placere cognoverat, quod in conspectu eius tanta iteratione vocis immolabat, nisi quod vicina esse superbia potentibus solet, et pene semper rebus affluentibus elatio sociatur, quia et saepe humoris abundantia duritiam dat tumoris?
6 [Vet. XXIV.] [ 48. ] Rara humilitatis et potestatis societas.---Mirum vero valde est cum in cordibus sublimium regnat humilitas morum. Unde pensandum est quia potentes quique cum humiliter sapiunt, culmen extraneae et quasi longe positae virtutis attingunt, et recte hac virtute Dominum quantocius placant, quia illud ei [Turon., Pratel., Utic. sacrificium potentes offerunt.] sacrificium humiliter offerunt, quod potentes invenire vix possunt. Subtilissima namque ars vivendi est culmen tenere, gloriam premere; esse quidem in potentia, sed potentem se esse nescire; ad largienda bona potentem se cognoscere, [Turon., ad repetenda noxia.] ad rependenda noxia omne quod potenter valet ignorare. Recte itaque de talibus dicitur: Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiae alienis intentus utilitatibus, et non suis laudibus elatus administrat, qui praelatus caeteris prodesse appetit, non praeesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona sunt quae Deo largiente possidemus. Quia enim nequaquam iusta potentia, sed actio prava damnatur, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.140r csg208.181

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXV. <<<     >>> XXVII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik