monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXIV. <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXV.

1 IBID.---Et perfecta scientia probabitur tibi.
2 [43. ] Cordis elatio licet occulta, inexcusabilis; quanto magis quae verbis foras erumpit.---Nimirum sensit se magna dicturum, sed tumenti corde hoc quod de semetipso sublimiter aestimavit tacere non potuit: et idcirco quod rectum sensit laudando praecucurrit: quia iam quidem divino iudicio reus esset, si magna de se saltem silendo sensisset. Ante subtile enim veritatis examen securi omnino non sumus, etiam si humano iudicio quod in nobis reprehendi debeat non habemus. Nam plerumque negligentius cogitantes elatione pulsamur, quam tamen tacentes premimus. Sed nisi retractatione concita tumor occultus in ipso cubili cordis, in quo oritur, suffocetur, coram districto iudice omne meritum nostrae actionis exstinguitur. Hinc ergo pensandum est illa cordis elatio quanta animadversione damnabitur, quae usque ad audaciam vocis nutritur, si neque haec est excusabilis quae in corde latenter oboritur. Considerandum quoque qualis intrinsecus regnat, quae eo usque servata est, ut etiam foras erumpere non erubescat. Eliu ergo quia magna sensit, semetipsum humiliter temperare nescivit, scientiae celsitudinem tenuit, humilitatis gratiam recusavit; et dum sequitur bonum [Pratel., bonum quod bene dicere appetit.] quo bene dicere appetiit, bonum quo bene vivere potuisset amisit. Scientia quippe instat, charitas vero aedificat [I Cor. VIII, 1]. Sed iam nunc rectum dicat, quod tamen recte dicere ignorat. Nam postquam inflatas animi cogitationes per verba elationis exhalavit, fortem sententiam subdidit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.139v csg208.180

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik