2 | [42. ] Testimonium a Deo non habentes, ab hominibus quaerunt.---Cum ab infirmis auditoribus se intelligi non posse conspiciunt, solent plerumque etiam iusti laudare bona quae dicunt, non quo ipsi suis laudibus inhient, sed quo auditores suos ad audiendi sollicitudinem accendant, ut dum eorum voce proferuntur, ab illorum cordibus ardentiori affectu rapiantur. Unde Paulus cum mira Corinthiis et multa dixisset: adiunxit Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est . Sed arrogantes dum cor bonorum nesciunt, et solas aliquando voces imitantur, efferunt laudando quae dicunt, non quod eis torpor audientium displicet, sed quod sibi inhianter placent. Iustorum vocem imitantes simulant, sed vim vocis ignorant. Vident quod iusti proferunt, sed nesciunt quod requirunt. Cum enim sancti doctores laudem praedicationis exaltant, quasi manu vocis ab imis cogitationibus corda audientium levant, ut excussa velociter dictis sequentibus velut in itinere occurrant et tanto ea intelligentiae amplexu constringant, quanto illa et quasi priusquam cernerent in voce laudantis amaverant. Sed haec, ut dixi, arrogantes nesciunt. Quia enim foris est quod appetunt, quid sit intus desiderabile sentire non possunt. De electorum quippe Ecclesia scriptum est: Omnis gloria eius filiae regum ab intus . Et sapientes virgines in vasis oleum portare referuntur . Unde et sanctorum voce dicitur: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae . Arrogantes autem, quia coram Deo conscientiae suae testimonium non habent, quaerunt coram hominibus testimonium vocis alienae; quam cum tarde reperiunt, ipsi etiam in impudentiam sui favoris erumpunt. Si enim non inveniunt voces hominum, quas inhianter exspectant, ipsi scientiam suam laudantes praedicant. Unde et Eliu subdit dicens: |