monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXII. <<<     >>> XXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXIII [Vet. XX, Rec. XVIII].

1 CAP. XXXVI, VERS. 1, 2.---Addens quoque Eliu, etiam haec locutus est: Sustine me paululum, et indicabo tibi.
2 [41. ] Ex multiloquio suam doctrinam metiuntur. Dum sese ostentant, pro Deo loqui fingunt.---Multa iam dixerat, [Ita Turon., Vindoc., Baluz., Colb., Ebroic., aliique Norm. et vet. Ed. Paris. In vulgatis plerisque legitur, postulat, loco sperat. Vetus Ed. Basil., paululum imperat; quod festinans typographus legit, et legendum edidit pro sperat.] et sustineri adhuc paululum sperat, quia videlicet arrogantes grave se damnum perpeti iudicant, si scientiam suam loquendi brevitate constringant. Tanto enim semetipsos credunt doctiores ostendere, quanto se potuerint multiplicitate loquacitatis aperire. Sed quia saepe sibi sentiunt silentii reverentiam non deferri, Domini nonnunquam potentiam de quo quasi loquuntur insinuant, ac sub praetextu illius sibi silentium exigunt, quod minime merentur; et dum specietenus Deum proferunt, auditum sibi ex reverentia eius exigentes, [Pratel., se potius student.] se student magis ostendere quam illius facta praedicare. Unde et Eliu subiungit, dicens:
3 IBID.---Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
4 Quia vero nonnunquam doctores sancti crebro repetunt si qua obscurius dicunt, ut quae occulta praedicant auditorum cordibus voce haec iterationis infundant, plerumque hoc appetunt etiam arrogantes imitari, et insolenter ea quae dixerint replicant, non quo auditorum cordibus insinuare res appetant, sed quo eorum iudicio videri eloquentes volunt. Unde Eliu subiungens ait:
5 VERS. 3.---Repetam scientiam meam a principio. Sed quia nominata scientia, tumor cordis in voce claruerat; arrogans aperte cognoscitur, si non citius aliquo velamine pallietur. Unde mox in occultatione suae arrogantiae Domini iustitiam subinferens, ait:
6 IBID.---Et operatorem meum probabo iustum.
7 Ut dum quasi pro Dei iustitia loquitur, apud humana iudicia quidquid arroganter effluit excusetur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.139r csg208.178

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik