2 | [40. ] Superborum vitia sunt loquacitas, et audiendi impatientia.---Haec nimirum inferens, beatum Iob et nil scisse asserit, et multa dixisse; et cum ipse quae sentit loquaciter inferat, hunc de vitio loquacitatis accusat. Sed hoc quoque esse proprium arrogantium vitium solet, ut et pauca credant quae ipsi multa dixerint, et multa credant quae ipsis pauca dicuntur. Quia enim sua dicere semper volunt, aliena audire non possunt; vim se pati existimant, si ea quae immoderate sentiunt immoderatius non effundant. Et quamvis beatus Iob ad eius verba tacuerit, Eliu tamen de locutione illius, qua amicis responderat, causam invectionis invenit, ut sibi exhibere latius eius silentium posset, atque ut ipse multa respondeat, illum verba multiplicasse confirmat. Nam et mox initia prolixae locutionis exorditur; et quasi adhuc nil dixerit, inchoare conatur. Unde subditur: |