monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XX . <<<     >>> XXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXI [Vet. XVIII, Rec. XVII].

1 VERS. 15.---Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur valde scelus.
2 [37. ] Deus hic diu tolerat quos in aeternum est damnaturus.---Diu quippe Deus tolerat [Hic vitiata est Ed. Vatic. 1589 duarum vocularum, quem et quia transpositione; nimirum legitur: diu quippe Deus tolerat, quia in aeternum damnat; et furorem . . . dissimulat, quem, etc.] quem in perpetuum damnat; et furorem nunc inferre dissimulat, quia effundendum sine fine in posterum servat. Electorum namque est hic conteri, ut ad praemia debeant aeternae haereditatis erudiri. Nostrum est hic flagella percipere, quibus servatur de aeternitate gaudere. Hinc enim scriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit [Hebr., XII, 6]. Hinc ad Ioannem dicitur: Ego quos amo arguo et castigo [Apoc. III, 19]. Hinc Petrus ait: Tempus est ut incipiat iudicium de domo Dei [I Petr. IV, 17]. Ubi mox admirando subiungit: Si autem primum a nobis, qui finis eorum qui non credunt Dei Evangelio [Ibid., 17]? Peccata quippe nequaquam divina severitas inulta remanere permittit, sed ira iudicii a nostra hic correptione inchoat, ut in reproborum damnatione conquiescat. Eant ergo nunc reprobi, et voluptatum suarum desideria inulta iniquitate consumment; atque eo temporalia flagella non sentiant, quo aeterna eos supplicia exspectant. Bene autem inulta eorum nequitia Cham peccante signata est, cui a patre dicitur: Maledictus Chanaan puer, servus erit fratribus suis [Gen. IX, 25]. Chanaan videlicet Cham filius. Et quid est quod Cham peccante Chanaan eius filius sententiam ultionis accipit? Quid est quod non in se, sed in posteritate percutitur, nisi quod reproborum nequitiae hic quidem inultae proficiunt, sed in posterum feriuntur? Dicatur ergo: Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur valde scelus.
3 [38. ] Eos tamen aliquando hac in vita ferire inchoat.---Notandum vero est quod subintulit, Valde, quia etsi quaedam longanimiter tolerat, quaedam tamen etiam in hac vita flagellat et hic nonnunquam ferire inchoat, quod aeterna damnatione consummat. Ergo et nonnulla percutit, et nonnulla inulta derelinquit, quia si nulla resecaret, quis Deum res humanas curare crederet? Et rursus, si hic cuncta percuteret, extremum iudicium unde restaret? Quaedam igitur feriuntur, ut rectoris nostri super nos sollicitudinem formidemus; quaedam vero inulta servantur, ut adhuc iudicium restare sentiamus. Bene ergo dicitur: Nec ulciscitur valde scelus, quia dum exiguum quiddam de iniquitatepercutitur, inconversis mentibus aeterni iam iudicii sententia propinatur.
4 [39. ] Aliud est rectum dicere, aliud recte.---Totum itaque hoc ab Eliu rectum dicitur, si recte diceretur. Scit enim quid loqui debeat, sed cui loquatur ignorat. Vera sunt namque quae dixit, sed a beati Iob increpationibus aliena, quia tanto hac correptione non eguit, quanto nec aliqua pusillanimitate peccavit. [Vet. XIX.] Sed quia iustis viris solet occasio esse virtutum elatio superborum, occulto iudicio cum beato Iob agitur, ut post flagella poenarum etiam per verba arrogantium crescat. Ecce enim tanto magis a superbiae ministro despicitur [Locum hunc in Editis et in quibusdam Mss. interpolatum restituimus ope Cod. Colb., Baluz., Vindoc., Ebroic., Pratel., Utic. aliorumque Norm. In Editis legitur, quanto a veritate intrinsecus, id est humilita is magistra refovetur. Verba haec: id est humilitatis magistra, explicationis gratia videntur addita. In Turon. Cod., corrupte: quanto magis auctoritate intrinsecus refovetur. Hallucinatus est amanuensis legens aut forsitan a dictante excipiens, quod postea scripsit, auctoritate, pro, a veritate.] quanto a magistra veritate intrinsecus idem refovetur. Nam Eliu postquam tot fortia se dixisse cognovit, quid elationis gestaret aperuit, atque beatum Iob alta de se sentiendo despexit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.138v csg208.177

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik