2 | [34. ] Desideria sanctorum eo cumulatius exaudiuntur, quo tardius.---Notandum quod duo sunt dicta, quia et clamantem non frustra audit, et tamen quod patitur respicit, et exaudire voces dissimulat, et quod unusquisque tolerat non ignorat. Nemo ergo qui tardius auditur credat quod a superna cura negligatur. Saepe enim nostra desideria, quia celeriter non fiunt, exaudiuntur; et quod impleri concite petimus, et ipsa melius tarditate prosperatur. Saepe vox nostra eo perficitur quo differtur; et cum superficietenus petitio negligitur, vota nostra altius in cogitationum radice complentur: sicut et semina messium gelu pressa solidantur; et quo ad superficiem tardius exeunt, eo ad frugem multipliciora consurgunt. Desideria itaque nostra dilatione extenduntur, ut proficiant; proficiunt, ut ad hoc quod perceptura sunt convalescant; exercitantur in certamine, ut maioribus cumulentur praemiis in retributione, labor protrahitur pugnae, ut crescat corona victoriae. Suos ergo Dominus cum velociter non exaudit, quo repellere creditur trahit. Internus quippe est medicus, et peccatorum in nobis contagia quae inesse medullitus reprobat secat, abscindit virus putredinis ferro tribulationis; et quo voces aegri audire dissimulat, eo aegritudinis finem procurat. Hinc enim Propheta ait: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi . Ac si diceret: Nequaquam mihi ad insipientiam proficit quod die ac nocte clamantem me continue non exaudis, quia unde me in temporali tribulatione quasi deseris, inde ad aeternam sapientiam plus erudis. Hinc etiam dicit: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione . Tribulationem quippe dicturus, opportunitates praemisit, quia saepe et tribulatione conterimur, et tamen opportunum nondum est ut ad desiderium ereptionis adiuvemur. Dicatur ergo: Neque enim frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur. [Vet. XVII.] Sed quia plerumque nonnulli et ipsa adiutorii tarditate franguntur, apte subiungit: |