monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XVI . <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XVII [Rec. XIII].

1 VERS. 11.---Qui docet nos super iumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos.
2 [27. ] Deus nos docet carnis voluptates, et spiritus elationem cavere.---Iumenta terrae sunt, qui usu vitae carnalis ima appetunt; volucres vero coeli sunt, qui superbae curiositatis studio sublimia perscrutantur. Illi vivendo se deponunt infra quam sunt, isti inquirendo se elevant ultra quam possunt. [Pratel. et alii, illos in infima. . . istos quasi in superiora.] Illos in infimis voluptas deiicit carnis, istos quasi in superioribus erigit libido curiositatis. Illis per sacra eloquia dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]; [Vindoc., istorum superbia increpatur.] istorum superbus labor increpatur, dum dicitur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris [Eccli. III, 22]. Illis dicitur: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam [Coloss. III, 5]; istis dicitur: Nemo vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam [Coloss. II, 8]. Docet igitur nos Deus super iumenta terrae et volucres coeli, quia dum hoc quod sumus agnoscimus, nec carnis nos infirmitas deiicit, nec superbiae spiritus elevat; nec defluendo imis subiicimur, nec superbiendo de sublimibus inflamur. Qui enim carne labitur, iumentorum appetitu prosternitur; qui vero extollitur mente, more volucrum quasi levitatis penna sublevatur.
3 [Vet. XII.] [ 28. ] Superbia luxuriae seminarium. Caro mergit quos superba scientia sublevat. Iuste mens amittit carnis dominium si Deo servire deneget.---Sed si vigilanter intenditur, ut et mentis humilitas, et carnis castimonia teneatur, cito cognoscimus, quia alterum custoditur ex altero. Nam multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit, quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro [Ebroic. et alii Norm., in infima.] in infimis mersit. Hi enim prius secreto elevantur, sed postmodum publice corruunt, quia dum occultis intumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis. Sic sic elati iusta fuerant retributione feriendi, ut quia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriando usque ad iumentorum similitudinem devolvantur. Homo quippe cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Quasi scientiae enim illos in altum penna sublevaverat, de quibus Paulus hoc quod et superius protulimus dicebat: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis [Rom. I, 21]. Quomodo autem in iumentorum, aut plusquam iumentorum voluptatem deciderint, subdidit dicens: Tradidit eos Deus in desideria [Ita Pratel., Baluz., Colb. In Excusis legitur, cordis sui.] cordis eorum, in immunditiam [Ibid., 24]. Ecce caro mersit quos superba scientia sublevavit, et a volatu volucrum ultra appetitum lapsi sunt iumentorum; atquae inde sub se prostrati sunt, unde super se ire videbantur. Curandum itaque est, et omni custodia mens a superbiae tumore servanda. Non enim ante oculos Dei vacuae transvolant cogitationes nostrae; et nulla momenta temporis per animum transeunt sine statu retributionis. Intus ergo videt Deus quod mentem elevat, et idcirco permittit foris invalescere quod deponat. Intus prius extollitur, quod foris postmodum luxuriae corruptione feriatur. Occultam videlicet culpam sequitur aperta percussio, ut malis exterioribus interiora puniantur et cor publice corruat, quod latenter tumebat. Hinc quippe per Osee contra Israelitas dicitur: Spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt [Ose. V, 4]. Qui ut ostenderet quod causa libidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdidit dicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem eius [Ibid., 5]. Ac si diceret: Culpa quae per elationem mentis in occulto latuit per carnis luxuriam in aperto respondit. Proinde per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritum non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominium carnis, si tamen sub Domino recognoscit iura legitimae servitutis. Nam si auctorem suum superbiendo contemnit, iure et a subiecta carne praelium suscipit. Unde et ille primus inobediens mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit [Genes. III, 7]. Quia enim contumeliam spiritus Deo intulit, mox contumeliam carnis invenit. Et quia auctori suo esse subditus noluit, ius carnis subditae quam regebat amisit, ut in seipso videlicet inobedientiae suae confusio redundaret, et superatus disceret, quid elatus amisisset.
4 [Vet. XIII.] [ 29. ] Si cordis humilitatem negligamus, Deus carnis integritatem despicit.---Nullus ergo postquam superna appetere coeperit, si carnis voluptate prosternitur, [Vindoc., tunc se iustum iudicet; quae lectio in superficie optima. Praestat tamen altera, cuius sensus est eos qui carnis voluptate prosternuntur non tunc coepisse vici tantum quando aperto lapsu superati sunt, sed prius mentis elatione, quae libidinis radix est, fuisse deiectos. Id minime intelligens aliquis sciolus, absurdumque, imo impium censens dicere eum qui in luxuriam labitur pro victo non reputandum esse, scribendum putavit: nullus . . . . . tunc se iustum iudicet; expuncta voce victum.] tunc se victum iudicet, cum aperte superatur. Si enim plerumque virus libidinis de radice nascitur elationis, tunc caro vicit, cum spiritus latenter intumuit: iam tunc anima per originem culpae in petulantiam iumentorum cecidit, cum efferendo se, more volucrum, ultra quam debuit evolavit. Hinc est enim quod longa continentia repente solvitur, hinc quod plerumque et usque ad senium virginitas servata vitiatur. Quia enim negligitur humilitas cordis, rectus iudex despicit etiam integritatem corporis; et quandoque per apertum malum reprobos annuntiat, quos dudum reprobos in occulto tolerabat. Nam qui diu servatum bonum subito perdidit, apud semetipsum intus aliud malum tenuit, [Vindoc., ex quo ad aliud.] ex quo aliud subito erupit per quod ab omnipotente Deo etiam tunc alienus exstitit, quando se ei per munditiam corporis inhaerere monstravit. Quia igitur mentis elatio ad pollutionem pertrahit carnis, reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiam mergitur iumentorum. Sancti autem viri ne appetitu bestiali ad luxuriae voraginem devolvantur, sollicite cogitationes mentis a superbiae volatu custodiunt; ac ne in infima desipiendo corruant, omne quod sublimiter sapiunt, humiliter premunt. Recte itaque dicitur: Qui docet nos super iumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Subaudis, hoc quoque non dixit.
5 [30. ] In adversis deficimus, quia prosperis uti moderate nescimus.---Hoc itaque quod iumentis ac volucribus antecellit, eum non dicit in tribulatione memorari; ac si diceret: Infirmus quisque idcirco nequaquam se in perturbatione corroborat, quia et in tranquillitate non temperat; et ideo nescit adversa tolerare, quia constitutus in prosperis cogitatione se non novit a volatu volucrum premere, nec carnales motus a iumentorum ingluvie sublevare. Sed hoc beato Iob tanto inconvenienter dicitur, quanto vita eius inter alta et infima mirabiliter temperatur. Quod quidem intelligi et aliter potest: Qui docet nos super iumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Nam sicut iumentorum vocabulo signatur vita hominum carnis adhuc motibus subditorum, ita appellatione volucrum figuratur elatio spirituum superborum, ut per iumenta quidem terreni homines, per volucres vero daemonia designentur. Unde cum semina Dominus iuxta viam diceret cecidisse, subiungit: Venerunt volucres coeli, et comederunt ea [Matth. XIII, 4], nimirum per volucres signans aereas potestates.
6 [31. ] Sancti dum Deo se subdunt, cuncta transitoria superant et despiciunt.---Sancti autem viri, quia nec infima hominum exempla appetunt, nec rursum daemoniaca subtilitate falluntur, et super iumenta terrae, et super coeli volucres virtute eruditionis excrescunt. Super iumenta enim terrae edocti sunt, quia quidquid in imis potest ambiri despiciunt. Super volucres quoque coeli eruditi sunt, quia omnes [Pratel. et alii Norm., malignorum spirituum insidias. Nonnulli fortasse maluerunt scribere malignorum quam immundorum, quod potius sit malignorum quam immundorum spirituum insidias struere.] immundorum spirituum insidias comprehendunt. Super iumenta terrae edocti sunt, quia nihil in hac vita quod praeterit quaerunt. Super voluores coeli eruditi sunt, quia potestates aereas, quas adhuc per carnis infirmitatem tolerant, iam vitae meritis calcant. Paulus iam super iumenta terrae edoctus fuerat, dicens: Multi enim ambulant. Et paulo post: Quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est [Philip. III, 18, 19]. Et rursum super volucres coeli eruditum se noverat, cum dicebat: Nescitis quoniam angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Sub se iumenta cernebat, quia videlicet in terra adhuc positus [Vindoc., Ebroic. et alii Norm., calcabat mentes.] calcabat mores hominum qui in infimis conversantur. Et rursum volatum volucrum meritorum dignitate transcenderat, quia subiturus coelestia iudicaturum se angelos non ignorabat. In illis immundorum infima, in istis superborum summa calcabat. [Vet. XIV.] Mentes quippe sanctorum transitoria cuncta despiciunt, et sub se labi quidquid superbit, quidquid praeterit, contemplantur; et quasi in quodam rerum vertice constitutae, tanto sibi omnia subesse conspiciunt, quanto semetipsas verius auctori omnium subdunt; atque inde cuncta transcendunt, unde creatori cunctorum vera se humilitate substernunt. Dicat ergo: Qui docet nos super iumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Ac si diceret: Infirmus pusillanimitate victus ista non dixit, et idcirco eum [Pratel., adversitatis tentatio.] adversitas tentationis perculit, quia tranquillitatis tempore haec cuncta transeuntia nulla perfectione superavit. Huius enim vitae adversa non perhorresceret, si perfectionis merito etiam secunda calcasset. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.136r csg208.168

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XVI . <<<     >>> XVIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik