2 | [26. ] Ne vincamur, Deus tribulationes consolatione condit.---Carmen in nocte est laetitia in tribulatione, quia etsi pressuris temporalitatis affligimur, spe iam tamen de aeternitate gaudemus. Carmina Paulus in nocte praedicabat, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes . Carmen in nocte David sumpserat, qui dicebat: Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me . Ecce noctem pressuram nominat, et tamen liberatorem suum inter angustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat in circumdatione pressurae, sed intus carmina resonabant de consolatione laetitiae. Quia enim ad aeterna gaudia redire non possumus, nisi per temporalia detrimenta, tota sacrae Scripturae intentio est ut spes manentis laetitiae nos inter haec transitoria adversa corroboret. Unde et Ezechiel propheta librum se accepisse testatur, in quo scriptae erant lamentationes, carmen et vae . Quid enim libro hoc, nisi divina eloquia figurantur? Quae quia nobis lacrymas luctusque praecipiunt, lamentationes in eo scriptae referuntur. Carmen quoque et vae continent, quia sic de spe gaudium praedicant, ut in praesenti tamen pressuras atque angustias incident. Carmen et vae continent, quia etsi illic dulcia appetimus, prius necesse est ut hic amara toleremus. Carmen et vae discipulis praedicabat Dominus, cum dicebat: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis . Ac si aperte diceret: Sit vobis de me interius quod consolando reficiat, quia erit de mundo exterius quod saeviendo graviter premat. Quia ergo infirmus quisque cum premitur, a spe gaudii nimia pusillanimitate lassatur, et dum foris adversa tolerat, intus obliviscitur quo gaudebat, bene dicitur: Non dixit, Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte? Si enim ista diceret, vim quam patitur temperaret; et per hoc quod mansurum intus quaereret, id quod foris transitorium sustinet esse intolerabile non aestimaret. Sequitur: |