monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XV [Rec. XI].

1 VERS. 10.---Et non dixit, Ubi est Deus qui fecit me?
2 [25. ] Qui tentatione frangitur, Dei providentiam serio non cogitat.---Mos sacrae Scripturae est ut a singulari numero ad pluralem subito transeat, atque a plurali saepe se ad singularem vertat. Unde Eliu cum diceret: Clamabunt, et eiulabunt, nequaquam subdidit: Non dixerunt, ubi est Deus: Non dixit ubi est Deus. A plurali quippe numero in singularem veniens, ad personam subito infirmi uniuscuiusque transivit, fortasse quia a singulis melius recognoscitur quidquid [Ita Baluz., Colb., Ebroic. aliique Norm. Deest dici in Editis.] dici de eis singulariter auditur, ut ad cor suum quisque redeat, et in semetipso hoc quod de unoquoque dicitur reprehendat. Singularem igitur numerum tenuit, dicens: Non dixit, Ubi est Deus qui fecit me. Quisquis enim adversitatum tribulatione frangitur a quo factus est minime contemplatur. Nam qui quod non erat fecit, factum sine gubernatione non deserit; et qui benigne hominem condidit, nequaquam iniuste cruciari permittit; nec sinit neglecte perire quod est, qui hoc etiam quod non fuit [Pratel. et nonnulli Norm., curavit ut esset.] creavit ut esset. Cum ergo causam tribulationis nostrae requirimus, et fortasse tardius invenimus, [Pratel., est ista concita ratio; quod etiam legitur in Utic., Baluz. et Colb.] est ista consideratio, quod nihil iniuste patiamur, quia si Deo auctore sumus qui non fuimus, Deo regente non affligimur iniuste qui sumus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.135v csg208.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik