monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XIII. <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XIV [Rec. X].

1 VERS. 9.---Propter multitudinem [In Sacris litteris et in scriptoribus ecclesiasticis, saepe calumniator est, non qui falsum crimen intendit, sed qui alios vexat et opprimit. Isaiae XLII, 4: Assur absque ulla causa calumniatus est eum; hoc est, iniuste vexavit. Luc. III, 14: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Victor. Utic., I. II Vand. Persecut.: Provincias regni sui variis calumniis et indictionibus onerabat; pag. 22 novae Edit. Vide etiam pag. 38 et 40.] culumniatorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
2 [22. ] Peiores sunt qui pravis exemplis, virtutibus nos spoliant, quam qui exterioribus bonis.---Calamniatores recte dicere possumus omnes iniquos, non solum qui exteriora bona rapiunt, sed etiam qui malis suis moribus, et vitae reprobae exemplo interna nostra dissipare contendunt. Illi namque ea quae nobis extra sunt invadere ambiunt, isti vero nos praedari interius quaerunt. Illi amore rerum, isti non cessant odio saevire virtutum. Illi invident quod habemus, isti quod vivimus. Illi student rapere bona exteriora, quia placent; isti satagunt interiora bona dissipare, quia displicent. Quanto igitur morum vita a rerum distat substantia, tanto gravior calumniator est qui male videndo vim nostris infert moribus, quam qui violenter opprimendo damna ingerit rebus. Nihil iste de nostra sustentatione subtraxit, sed exempla nobis perditionis apposuit. Eo ergo graviorem calumniam intulit, quo quietum cor in tentatione commovit. Qui etsi nequaquam nobis actionis suae opera persuasit, pugnam tamen tentationis ingessit. Gravem igitur de vita eius calumniam sustinemus, quia nimirum iutus patimur quod cum labore vincamus. Et quia in hoc mundo abundat malorum vita quae cruciet, recte dicitur: Propter multitudinem calumniatorum clamabunt.
3 [23. ] Alii vitia suadens, alii iubent et tyrannica vi ad ea cogunt.---Quia vero ea quae verbis suadere non valent extorquere nonnunquam etiam effrenatis viribus student, apte subiungitur: Et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum. [Vet. X.] Quisquis enim male vivere suo nos exemplo compellit, adhuc in nobis voce calumniatoris utitur; quisquis vero peccatum suadens etiam terrere nos appetit, iam contra nos brachio tyrannidis saevit. Aliud est enim vitia suadere vivendo, aliud iubere terrendo. Dum ergo exempla malae actionis aspicimus, quasi adhuc strepitum calumniatoris audimus; dum vero vi peccare cogimur, iam tyrannum in corde sustinemus.
4 [24. ] Eorum tamen conatibus resistunt electorum mentes. Ad Deum eundum est, non solum per mollia, sed etiam per aspera.---Sed robustorum mentes in Deo immobiliter fixae tanto ista despiciunt, quanto cernunt quod contra praecepta conditoris excrescunt. Aeternitatis quippe praemia praestolantes vires ex adversitatibus sumunt, quia crescente pugna gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum praemuntur, adversitate proficiunt, sicut ignis flatu premitur ut crescat; et unde quasi extingui cernitur, inde roboratur. In eo namque ostendimus quanta ad Dominum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura transimus. Hinc namque propheta ait: Qui perfecit pedes meos quasi cervi [Psal. XVII, 34]. Cervus enim cum montium iuga conscendit, [Turon., si aspera quaeque se obiiciunt. Pratel. et alii Norm., quaeque se aspera, quaeque obiiciunt. Ita quoque Baluz. et Colb.] quaeque aspicit aspera, quaeque se obiiciunt sentibus illigata, dato saltu transgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo in superiora elevatur. Ita etiam electorum mentes quaeque sibi in hoc mundo obsistere atque obviare conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum, despectis terrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt. Hinc rursum dicit: Et in Deo meo transgrediar murum [Ibid., 30]. Murus quippe est omne quod itineri nostro obiicitur, ne ad eum qui diligitur, transeatur. Sed murum transgredimur, cum prae amore supernae patriae, quaeque in hoc mundo fuerint obiecta calcamus. Hinc per eumdem Prophetam certanti animae Dominus dicit: Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis [Psal. LXXX, 8]. Absconditum quippe tempestatis est, cum in corde contrito cogitationum tentantium fluctus intumescunt, cum contra amoris sancti studia curarum saecularium se tumultus illidunt. In abscondito ergo tempestatis auditur, quia clamor deprecantis est haec ipsa tribulationis fluctuatio. Quia vero omnino non desunt qui bona quaerentibus suadere perversa moliantur, aquae contradictionis sunt populi resistentes. Et quia tunc probatur desiderium cum aliqua ei adversitate resistitur, recte dicitur: Probavi te ad aquas contradictionis. His itaque virtutum nisibus robusti ex adversitate proficiunt, sed infirmi saepe in desideriis suis, si qua eis fuerint, ex adverso obiecta, languescunt, et cum valida tribulatione pulsantur, pusillanimitate deficiunt. Unde Eliu beato Iob probra pusillanimitatis impingens, praemissis malorum oppressionibus, infirmorum mox pusillanimitates exsequitur, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.135r csg208.164

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XIII. <<<     >>> XV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik