Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XII .
1 | VERS. 5-7.---Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis; et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Porro si iuste egeris quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? |
2 | [17. ] Vestigia Dei sunt creaturae.---Quamvis beato Iob scienti maiora nequaquam dici ista debuerint, vera tamen sunt quae dicuntur, quod videlicet Deo nec peccata nostra noceant, nec bene gesta concurrant. Unde subsecutus, adiunxit: VERS. 8.---Homini qui similis tui est nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. Sed inter haec illud est solerter intuendum, quod ait: Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Haec enim dicens, nimirum colligit ut considerare debeat quanto minus Deo actione sua aut prosit aut noceat, qui altitudini coeli atque aetheris prodesse vel nocere non possit. Quamvis in coelo vel aethere possimus supernas potestates accipere, divinis semper obtutibus inhaerentes, ut cum angelicos spiritus longe adhuc a nobis distare conspicimus, ipsi creatori atque dominatori spirituum quam longe distamus inferius agnoscamus, corpoream tamen coeli aetherisque materiam hoc loco sentire nil obstat. [Vet. VIII.] Nam si vigilanter exteriora conspicimus, per ipsa eadem ad interiora revocamur. Vestigia quippe creatoris nostri sunt mira opera visibilis creaturae. Ipsum namque adhuc videre non possumus; sed iam ad eius visionem tendimus, si eum in his quae fecit miramur. Eius ergo vestigia creaturam dicimus, quia per haec quae ab ipso sunt sequendo imus ad ipsum. Unde Paulus ait: Invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas . Unde et in libro Sapientiae scriptum est: Per magnitudinem enim creaturae et speciem potest intelligibiliter creator videri . Menti enim nostrae peccato suo exterius sparsae necdum Deus sicut est interius innotescit; sed dum facturae suae decus foris proponit, quasi quibusdam nobis nutibus innuit, et quae intus sequamur ostendit, ae miro modo ipsis formis exterioribus nos ad interiora perducit; innuit immensa admiratione quod est, mira haec exterius ostendendo quae non est. Hinc enim de sapientia scriptum est: In viis ostendit se illis hilariter, et omni providentia occurrit illis . |
3 | [18. ] Vitae sunt ad Creatorem. Per visibilia a Deo recessimus; per eadem ad Deum reverti debemus.---Viae quippe ad Creatorem sunt opera considerata creaturae. Quae dum facta cernimus, potentiam factoris miramur. In istis viis a sapientia omni nobis providentia occurritur, quia factoris nobis virtus inquirenda proponitur in omne quod mirabiliter factum videtur; et quocumque se verterit anima, si vigilanter intendit, in iisdem ipsis Deum invenit, per quae reliquit; eiusque potentiam ex eorum rursus consideratione cognoscit, quorum amore deseruit; et per quae perversa cecidit, per haec conversa revocatur. Ubi enim lapsi sumus, ibi incumbimus ut surgamus; et quasi ibi surgendo manum considerationis figimus, ubi pede amoris lubrici corruentes negligendo iacebamus. Quia enim ab invisibilibus per visibilia cecidimus, dignum est ut ad invisibilia ipsis rursum visibilibus innitamur, ut quo casu anima venit ad infima, eo gradu revertatur ad summa; atque eisdem quibus corruit passibus surgat, dum, sicut dictum est, illa nos ad Deum bene considerata revocant, quae nos ab eo male electa diviserunt. Eliu itaque, ut vim considerationis admoveret, atque ex corporeis rebus ostenderet quanto sit homine excelsior Deus, bene intulit: Suscipe coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Ipsis enim rebus creatis atque corporeis agnoscimus quantum a creatoris nostri sublimitate distamus, quia per omne quod cernimus esse humiles admonemur, ut quasi quaedam sit lectio menti nostrae species considerata creaturae. Dicat ergo: Suscipe coelum; et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Ac si diceret: Ex ipsis creaturis intellige quas altiores te esse corporaliter vides, quantum a divinae potentiae sublimitate disiungeris; atque ex hac tua consideratione collige quia Deum nec bene vivendo adiuves, nec rursus malis actionibus graves. |
4 | [19. ] Angelis inferiores sumus, quanto magis Deo!---Si vero, sicut superius diximus, in coelo vel aethere supernas potestates accipimus, verbis istis Eliu considerare nos admonet, ut quia ipsi angelici spiritus creatoris nostri potentiam plene contemplari non possunt, de quibus tamen certum est quia nobis eo ipso altiores sunt quo lapsi in infimis non sunt, videlicet colligamus quanto Deo inferiores existimus, qui etiam creaturis sublimibus sed longe illo inferioribus subiacemus. Ac si diceret: Vide quantum a divina celsitudine separaris, a cuius potentia etiam potestates illae humilitate contremiscunt quae te immensa sublimitate transcendunt, et quanto ipse summo inferior es, qui inferiorem te esse etiam inferioribus deprehendis. Ostendendo vero summa, reducit ad aequalia, atque ait: |