2 | [12. ] Eliu eos adumbrat, qui cum pro veritate loqui videantur, a veritate sunt alieni.---Accusat eum et pro peccatis flagella meruisse, et post flagella peccasse. Longe vero aliter Dominus iudicat, qui et frustra flagellatum insinuat, et bona duplicia post flagella retribuit . Poena enim debetur culpae, non praemium. Beatus ergo Iob sine culpa locutus ostenditur, quem post locutionem praemia subsequuntur . Eliu itaque, quia pro Domini defensionibus loquens, de beato Iob aliud quam Dominus sentit, quasi dum pro veritate verba multiplicat, a veritate discordat. Sequitur: |