monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, V . <<<     >>> VII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 36.---Pater mi, probetur Iob usque ad finem.
2 [6. ] Superbi afflictis compati nesciunt. In correptione sic tumentia premenda sunt, ut cruenta foveantur.---Ecce hoc [Pratel., quod quasi de arrogantia.] quod de arrogantiae tumore conceperat in verbis etiam maledictionis exaltat. Sed fortasse benevolae vim probationis optaret, si stetisse eum in probatione iudicasset. Ut ergo aperte malitia eius crudelitatis appareat, probari eum adhuc per flagella deprecatur, quem inter flagella lapsum fuisse iam queritur. Praemisit quod sensit, ut apertius cognosci debeat quod optavit. Adhuc feriri postulat quem iam peccasse sub manu ferientis accusat. Propria haec arrogantium vota sunt, ut vitam dolentium examinari acrius deprecentur, quia quanto sibimetipsis iustiores sunt, tanto alienis doloribus duriores existunt. Nesciunt enim in se passionem alienae infirmitatis trahere, et sicut suae, ita etiam proximi imbecillitati misereri. Quia enim de se alta sentiunt, idcirco humilibus nullatenus condescendunt. Eliu beatum Iob pro culpa percussum credit, atque ideo exhibenda ei pietatis viscera nec inter tot dolores aestimavit. Viri autem veraciter sancti cum flagellari quempiam etiam pro culpa cognoscunt, etsi quaedam eius inordinata corripiunt, ad quaedam tamen dolentia compatiuntur; et sic sciunt tumentia premere, ut sciant etiam cruenta refovere, quatenus in eis [Turon., Baluz., Colb., et pler. Norm., cum dura emolliunt. Vet. Edit. Paris. et Basil., quatenus in eis dura emolliantur, infirma roborentur.] cum dura emolliuntur, infirma roborentur. [Vet. IV, Rec. V.] At contra arrogantes viri quia charitatis viscera non habent, non solum non compatiuntur etiam iustis dolentibus, sed eos insuper sub specie iustae increpationis affligunt; et vel si qua in eis sunt parva mala exaggerant, vel ea quae vere bona sunt male apud se interpretando commutant.
3 [7. ] Sancti doctores delinquentium vitia exaggerare solent. Quid sit cordis parietem fodere.---Quamvis etiam [Sic legitur in Mss. Baluz., Colb., Vindoc., Turon., Norm., quos sequuntur priores Edit. At posterioribus Editoribus visum est pro casti sufficere sancti. Quamvis dici possint casti doctores, qui eloquia Dei casta non adulterantur.] casti doctores saepe exaggerare soleant delinquentium vitia, et ex quibusdam signis publicis occulta rimari, ut possint ex minimis maiora cognoscere. Unde ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem [Ezech. VIII, 8]. Ubi mox subdidit: [Al., et cum perfodissem.] Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum, et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete [Ibid., IX, 10]. Per Ezechielem quippe praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisi asperis correptionibus duritiam cordis aperire? Quem cum perfodisset, apparuit ostium, quia cum cordis duritia asperis correptionibus aperitur, quasi quaedam ianua ostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationum interiora videantur. Unde et bene illic sequitur: Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat, qui discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illici e cogitantur innotescant. Unde et subdidit: Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio. In reptilibus, cogitationes omnino terrenae signantur; in animalibus vero, iam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent; animalia autem ventre a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem, quando cogitationes volvuntur in mente quae a terrenis desideriis nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua iam iusta, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus honoribusque deserviunt; et per semetipsa quidem iam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universa idola domus Israel depicta erant in pariete. Scriptum quippe est: Et avaritia, quae est idolorum servitus [Coloss. III, 5]. Recte ergo post animalia idola describuntur, quia etsi honesta actione quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur: Depicta erant, quia dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, in corde quasi depingitur quidquid fictis imaginibus cogitatur.
4 [Vet. V.] [ 8. ] Rectoris animarum in scrutandis cordis piaculis pia severitas. Qui a correptione cessat, damnari metuat.---Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et tunc demum occulta abominatio demonstratur, quia nimirum uniuscuiusque peccati prius signa forinsecus, deinde ianua apertae iniquitatis ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur. Idcirco ergo solent etiam sancti doctores graviter minuta discutere, [Ita Mss. Anglic., Norm., Baluz., Colb., Vindoc., Turon., etc. In vet. Edit. Paris., ut ab extremis erroribus. In recent. Vulgatis, ut ab externis erroribus. Praeferenda Mss. lectio, in qua allusum videtur ad ea quae praecesserunt: notandum itaque est quia prius foromen, etc.] ut ab extremis exterioribus ad occulta possint maiora pervenire. Verba asperae increpationis movent, ut spinas mortiferae cogitationis eradicent; et haec cum agunt, charitatis amore saeviunt, non inflatione elationis intumescunt. Mori enim pro ipsis parati sunt, quos quasi usque ad mortem saevientes affligunt. Servant in cogitatione quod diligunt, sumunt in specie quod persequuntur. Bona praedicantes insinuant, mala autem caventes praenuntiant, non ut Eliu desiderantes exorant. Erga commissos sibi ita nonnunquam in correptione fervent, ac si de tranquillitate nihil habeant; sed ita in dilectione tranquilli sunt, ac si nullus eos fervor accendat. Valde enim metuunt ne si a pravorum correptione cessaverint, ipsi pro eorum damnatione puniantur; et cum ad verba invectionis [Vindoc. et Pratel., se inflammant.] inflammantur, inviti quidem ad haec veniunt, sed tamen haec defensionem sibi apud districtum iudicem praeparant.
5 [9. ] Corripiendorum et erudiendorum ad poenitentiam et pietatem delinquentium ordo.---Unde et eidem rursus [In Turon. et nonnullis vetust. Mss., Iezechieli. Ac infra, Iezechiel.] Ezechieli dicitur: Fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Ierusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem [Ezech. IV, 1, seq.]. Cuius enim Ezechiel nisi magistrorum speciem tenet? cui dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Ierusalem. Doctores quippe sancti sibi laterem sumunt, quando terrenum cor auditorum ut doceant apprehendunt. Quem laterem coram se ponunt, quia tota illud sollicitudinis intentione custodiunt. In quo et civitatem Ierusalem iubentur describere, quia praedicando terrenis cordibus curant summopere quanta sit supernae pacis visio demonstrare. Cui bene etiam dicitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones. Sancti enim praedicatores obsidionem circa laterem in quo Ierusalem civitas descripta est ordinant, quando terrenae menti, sed iam supernam patriam requirenti, quanta eam in huius vitae tempore vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Cum enim unumquodque peccatum quomodo menti insidietur ostenditur, quasi obsidio circa Ierusalem civitatem voce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum insinuant quomodo mentem insidiantia vitia expugnent, sed etiam quomodo custoditae virtutes roborent, recte subiungitur: Et aedificabis munitiones. Munitiones quippe sanctus praedicator aedificat, quando quae virtutes quibus vitiis obvient, insinuare non cessat. Et quia virtutibus crescentibus plerumque bella tentationis augentur, recte adhuc additur: Et comportabis aggerem; et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem namque comportat, quando praedicator quisque molem crescentis tentationis indicat. Et contra Ierusalem castra erigit, quando rectae intentioni audientium [Hic in diversa abeunt Mss. Longip. habet: hostes callidos circumspectans quasi, etc. Turon., quando rectae intentioni audientium patefacit, et quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Baluz., Colb. et Norm., hostis callidi circumspectas et quasi incomprehensibiles, etc. In vet. Edit. Paris. et Basil., incircumspectus et quasi, etc.] hostis callidi circumventiones quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Atque in gyro arietes ponit, quando tentationum aculeos in hac vita nos undique circumdantes, et virtutum murum perforantes innotescit.
6 [10. ] Quis et quantus zelus ad id necessarius.---Ubi bene additur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem [Ezech. IV, 3]. Per sartaginem namque frixura, per ferrum vero fortitudo ostenditur. Quid autem ita magistri atque doctoris mentem quam zelus Domini frigit et excruciat? Unde et Paulus huius sartaginis incendebatur frixura, cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 29] Et quia quisquis zelo Dei contra peccantes accenditur, forti in perpetuum custodia munitur, ne ex neglecta praedicationis et regiminis cura damnetur, recte dicitur: Pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem [Ezech. IV, 3]. Sartago enim ferrea murus ferreus inter prophetam et civitatem ponitur, quia cum nunc fortem zelum doctores exhibent, eumdem zelum postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent, ne tunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint in correptione dissoluti. Hanc sartaginem propheta idem, ut inter se et auditores suos murum sumeret, audiebat, cum ei divina vox praemitteret, dicens: Si tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem [Sic Vindoc., Baluz., Colb., Norm. At Excusi, in iniquitate.] in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti [Ezech. III, 19]. Hanc sartaginem inter se et discipulos murum Paulus posuerat, cum dicebat: Mundus sum a sanguine omnium vestrum; non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis [Act. XX, 26]. Nunc ergo doctores necesse est ut appetant [Vindoc. et Ebroic., aliique Norm., zeli fervoribus.] zeli ardoribus frigi, ne cogantur post de torpore negligentiae igne gehennae cruciari.
7 [Vet. VI.] [ 11. ] Qua discretione exercendus. Ex occulto odio non prodeat.---Sed aliud est [Turon., quod iustis et subditis . . . quod iniustis et non subditis.] quod iniustis et subditis, aliud quod iustis et non subditis debemus. Ad illorum nos correptionem atque custodiam reddendarum rationum debet timor accendere; [Vindoc., Pratel. et plerique Norm., istorum vero venerationi.] ad istorum vero venerationem ipsa considerata aequitas inclinare. Sed arrogantes viri, quia huius formam discretionis ignorant, hoc iustis et non subditis exhibent, quod a bonis praedicatoribus fieri et iniustis et subditis vident. Qui cum ad fervorem invectionis iniuste prosiliunt, etiam per verba maledictionis excedunt. Quia enim nequaquam proximos sicut se diligunt, proximis optare non desinunt quod ipsi sibimet [Colb., Pratel. et alii a Gussanv. appellati sic habent. Ipse tamet Gussanv. cum recentioribus hanc praetulit lectionem, invenire pertimescunt.] evenire pertimescunt. Unde Eliu occultum odium in manifestatione maledictionis exsudans, ait: Pater mi, probetur Iob usque ad finem, ne desinas ab homine iniquitatis. Hominem iniquitatis vocat, quem Deus iustum prae omnibus superna attestatione denuntiat. Et quia multa adhuc sub hac indiscretione subiuncta sunt, breviter ea aestimo transcurrenda. Dicta enim quae gravitate carent, intenta expositione non indigent. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.132r csg208.151

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, V . <<<     >>> VII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik