2 | [5. ] Mentiri non licet humilitatis gratia.---Ecce dum quasi humiliter beato Iob loqui tribuit, quid intrinsecus gestaret ostendit, dicens: Viri intelligentes loquantur mihi; dedignatus videlicet si beatus Iob loqui praesumeret, qui quasi eius intelligere verba non posset. Et quia non solum ad loquendum, sed etiam ad audiendum, beatum Iob indignum fuisse iudicavit, illico adiunxit: Vir sapiens audiat me. Ac si diceret: Huic loqui iniuste conceditur, qui etiam audire verba sapientium non meretur. Atque mox aperte, quam despecta de illo sentiat, manifestat, dicens: Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Sine disciplina locutum beatum Iob credidit, quia iustum se in suis operibus fuisse memoravit. Verum fortasse Eliu diceret, si ea quae beatus Iob de seipso narraverat, non de illo haec eadem ipse disciplinae auctor existimasset. Innocenter enim Iob se asseruit flagellatum, quem Deus etiam perhibuit frustra percussum . Quid ergo vox percussi superbum sonuit, quae a sententia ferientis nullatenus discrepavit? Incaute sunt humiles [22, q. 2, c. Incaute], qui se mendacio illaqueant, dum arrogantiam vitant; imo mentiendo superbiunt, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim, necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati iungitur, quanto et veritati sociatur. An Paulus humilis non fuit, quando aemulatione veritatis contra falsos apostolos tot de se discipulis fortia gesta narravit [Act. XX, 18, 19] Qui nimirum veritati inimicus existeret, si abscondendo virtutes proprias, praedicatores errorum praevalere permisisset. |
3 | Sed quia arrogantes viri in eo quod bonorum dicta superbe examinant, verborum magis superficiem quam rerum ordinem pensant, Eliu beati Iob sententias disciplinam credidit non sonasse. [Vet. III.] Quia vero saepe asperitas superborum usque ad duritiam maledictionis extenditur, illico contra beatum Iob, quasi ad Deum faciens verba, subiungit: |