monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, III. <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT IV.

1 IBID.---Tu enim coepisti loqui, et non ego.
2 [4. ] Frustra se innocentes putant, qui pulsati dura respondent.---Eo se innocentem credidit, quo pulsatus erupit; nimirum nesciens quia innocentia non tempore defenditur, sed ratione. Quid enim eius defensionibus adminiculatur, quod etsi tacenti nulla intulit, recte tamen inchoanti prava respondit? Postquam vero in verbis elationis [Pratel., extenditur; sed legendum ostenditur, propter antithesim alterius verbi, palliatur.] ostenditur, ecce iterum sub requisitionis velamine palliatur, atque infert, dicens:
3 IBID.---Quod si quid melius nosti, loquere.
4 Quamvis dum non ait: Quia melius nosti, sed, Si quid melius nosti, loquere, nimis hoc ipsum superbisse est, de melioris scientia dubitasse. Hoc tamen, quod beato Iob locum loquendi tribuit, humilitatem se [Recent., invitis Mss., exhibuisse iudicavit.] exhibuisse indicavit. Sed, sicut supra dictum est, quia in actione arrogantium omne quod superducto sermone tegitur, prorumpente rursum intentione elationis aperitur, citius Eliu innotuit qua mente beatum Iob loqui postulavit. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.131v csg208.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik