2 | [3. ] Humilitatis larva cito abiicitur.---Sicut saepe contingit ut bona loquantur et mali, multa Eliu fortia paulo superius se dixisse meminerat, et securus idcirco ne fortasse erraverit requirebat. Neque enim requireret, si se errasse credidisset. Est namque, ut dixi, propria arrogantium fraus ut tunc de errore requirere studeant, quando se noverint non errasse. Qui rursum requirere vel argui de errore despiciunt, si quando se errasse veraciter praecognoscunt. Non enim esse, sed videri humiles appetunt; et tunc requirendo speciem humilitatis assumunt, quando de ipsa magis requisitione laudantur. Sed quia omnino difficile est ut elatio quae regnat in corde non erumpat in voce; auditores arrogantium si eorum dicta paulisper taciti exspectant atque considerant, citius corda illorum subsequentia verba manifestant. Diu quippe morari non possunt in ipsa humilitatis imagine, quam specie tenus sumunt. Superbis enim mentibus humilitas alta est, et cum eius formam conscendere ambiunt, lassatis animi gressibus quasi a clivosis atque asperis itineribus dilabuntur. Alienum est scilicet quod videri appetunt, et idcirco eius imagini diu inhaerere nequaquam possunt. Grave pondus aestimant, cum eam saltem specie tenus portant, et quousque hanc abiiciant, vim quamdam in corde patiuntur, quia videlicet elationis usui male dominanti deserviunt, atque eius imperio semetipsos quales sint prodere compelluntur, ne diu possint videri quod non sunt. Unde Eliu quoque postquam de errore doceri se petiit, postquam iniquitatem non se ultra locuturum promisit, subito ab humilitatis specie ad verba tumidae causationis exsilivit. Nam subdidit, dicens: |