Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT XVI .
1 | VERS. 30.---Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. |
2 | [34. ] Qui malis praelatis subiacent, id suae culpae tribuant. Propter peccata populorum regnaturus est Antichristus.---Verum namque regem super se Iudaea regnare noluit, et idcirco exigentibus meritis hypocritam accepit, sicut ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis . Et sicut Paulus ait: Pro eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio . In eo ergo quod dicitur: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, potest ipsum omnium hypocritarum caput Antichristus designari. Seductor quippe ille tunc sanctitatem simulat, ut ad iniquitatem trahat. Sed propter peccata populi regnare permittitur, quia nimirum tunc ipsi sub illius regimine praeordinantur, qui eius dominio digni ante saecula praesciuntur, qui peccatis subsequentibus exigunt, ut sub illo iudiciis praecurrentibus disponantur. Quod ergo tunc Antichristus super impios regnat, non est ex iniustitia iudicantis, sed ex culpa patientis; quamvis plerique et principatum illius non viderunt, et tamen eius principatui peccatorum suorum conditione deserviunt, quia et quem dominantem sibi minime conspiciunt, eum proculdubio perverse vivendo venerantur. An non eius membra sunt, qui per affectatae sanctitatis speciem appetunt videri quod non sunt? Ille namque principaliter hypocrisim sumit, qui cum sit damnatus homo, et nequam spiritus, Deum se esse mentitur. Sed proculdubio ex eius nunc corpore prodeunt, qui iniquitates suas sub tegmine sacri honoris abscondunt, ut professione videri appetant, quod esse operibus recusant. Quia enim scriptum est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, quanto nunc liberius peragunt perversa quae volunt, tanto eius servitio obnixius obligantur . Sed nullus, qui talem rectorem patitur, cum quem patitur accuset, quia nimirum sui fuit meriti perversi rectoris subiacere ditioni. Culpam ergo proprii magis, accuset operis quam iniustitiam gubernantis. Scriptum namque est: Dabo tibi reges in furore meo . Quid ergo illos nobis praeesse despicimus, quorum super nos regimina ex Domini furore suscipimus? Si igitur irascente Deo secundum nostra merita rectores accipimus, in illorum actione colligimus, quid ex nostra aestimatione pensemus. Quamvis plerumque et electi subiaceant reprobis. Unde et diu David Saulem pertulit ; sed subsequente culpa adulterii proditur, quia dignus tunc fuit qui tanta praepositi asperitate premeretur. |
3 | [35. ] Ob delicta gregis aliquando bonus pastor pervertitur.---Sic ergo secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium, ut saepe qui videntur boni, accepto mox regimine permutentur; sicut Scriptura sacra de eodem Saule intulit, quia cor cum dignitate mutavit. Unde scriptum est: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel . Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit . Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Iustus vero iudex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse scilicet sua voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex plebium merito mutetur vita pastorum. |
4 | [Vet. XXI.] [ 36. ] Subditi praelatos etiam malos tolerent, si salva fide possint. Humilitas recti magistra.---Sed quia rectores habent iudicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam iudicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit ; nimirum significans quia per magistros quidem vitam iudicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur iudicari, vel nequeunt, eius procul dubio iudicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendari. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeat iustitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae, subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte iudicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur, quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur, et rursum qui subiecti sunt rectorum suorum actiones iudicant, et si ipsos regimen habere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subiectus est hoc cum praelatus fuerit faciat, quod dudum fieri subiectus arguebat; et pro eo quod illa quae iudicaverat perpetrat, saltem quia iudicavit erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subiectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant. |
5 | [Vet. XXII.] [ 37. ] Pastores mali honorandi, non imitandi.---Si autem magistrorum vita iure reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. [Rec. XV.] Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat. Quod bene in Noe debriato exprimitur, cuius nudata verecundiora boni filii aversi veniendo texerunt . Aversari quippe dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verecunda patris superiecto dorsis pallio aversi venientes operiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent? Operimentum aversi deferunt, quia iudicantes factum, et venerantes magisterium, nolunt videre quod tegunt. |
6 | [Rec. XVI.] [ 38. ] Pastores temporalibus vacantes contemnere, est Deum accusare. Potestas regiminis ministrari non potest sine studio curae temporalis.---Sunt vero nonnulli qui si parum quid de spiritali conversatione inchoant, cum rectores suos temporalia agere et terrena considerant, mox ordinem supernae dispositionis accusant, quod nequaquam bene ad regendum praelati sint, per quos conversationis infimae exempla monstrantur. Sed hi nimirum dum temperare se a rectorum suorum reprehensione negligunt, culpae suae exigentibus meritis, usque ad reprehensionem conditoris excedunt: cuius profecto dispensatio inde ab humilibus rectior agnoscitur, unde ab elatis non recta iudicatur. Quia enim potestas regiminis ministrari non potest sine studio curae temporalis, aliquando omnipotens Deus mira dispensatione pietatis, ut tenerae spiritalium mentes a terrena cura disiunctae sint, onus regiminis duris ac laboriosis cordibus iniungit, ut tanto illae ab hoc mundo securius lateant, quanto haec in terrenis sollicitudinibus libenter elaborant. In exhibitione quippe suscepti oneris pro ipsis quoque utilitatibus subditorum durae viae sunt mundanae servitutis. |
7 | [39. ] Quantum debeamus iis qui a temporalium cura, ipsis vacando, nos liberant.---Et saepe, ut dictum est, misericors Deus quo suos tenere diligit, eo illos sollicite ab externis actionibus abscondit. Nam et plerumque paterfamilias ad eum laborem servos dirigit, a quo subtiles filios suspendit; et inde filii sine vexatione decori sunt, unde servi in pulvere foedantur. Quod quam recte in Ecclesia divinitus agitur, ipsa tabernaculi constructione signatur. Ad Moysen quippe divina voce praecipitur ut ad tegenda interius sancta sanctorum ex bysso, cocco atque hyacintho vela texantur, iussumque est ut ad protegendum tabernaculum, vela cilicina et pelles extenderet, quae nimirum vel pluvias, vel ventos, vel pulverem tolerarent . Quid ergo per pelles et cilicia, quibus tabernaculum tegitur, nisi grossas hominum mentes accipimus, quae aliquando in Ecclesia occulto Dei iudicio, quamvis durae sint, praeferuntur? Quae quia servire curis temporalibus non timent, oportet ut tentationum ventos et pluvias de huius mundi contrarietatibus portent. Quid vero per hyacinthum, coccum, byssumque signatur, nisi sanctorum vita tenera, sed clara? Quae dum caute in tabernaculo sub ciliciis et pellibus absconditur, sua ei integra pulchritudo servatur. Ut enim in interioribus tabernaculi byssus fulgeat, coccus coruscet, hyacinthus caeruleo colore resplendeat, desuper pelles et cilicia imbres, ventos et pulverem portant. Qui igitur magnis virtutibus in sanctae Ecclesiae sinu proficiunt, praepositorum suorum vitam despicere non debent, cum vacare eos rebus exterioribus vident, quia hoc quod ipsi securi intima penetrant, ex illorum adiumento est qui contra procellas huius saeculi exterius laborant. Quam enim candoris sui gratiam retineret, si byssum pluvia tangeret? Aut quid fulgoris atque claritatis coccus vel hyacinthus ostenderet, si haec susceptus pulvis foedaret? Sit ergo desuper textura cilicii fortis ad pulverem, sit inferius color hyacinthinus aptus ad decorem. Ornent Ecclesiam qui solis rebus spiritalibus vacant, tegant Ecclesiam, quos et labor rerum corporalium non gravat. Nequaquam ergo contra rectorem suum exteriora agentem murmuret is qui intra Ecclesiam sanctam iam spiritaliter fulget. Si enim tu secure interius ut coccus rutilas, cilicium quo protegeris cur accusas? |
8 | [Vet. XXIII.] [ 40. ] Prava praelatorum exempla Deus ordinat in poenam superborum subditorum. Dum maledicere videntur prophetae, praedicunt.---Sed a quibusdam quaeritur quia dum saltem pro utilitate subditorum rectores nimium temporalibus curis inserviunt, plerique in Ecclesia eorum exemplo deterescunt. Quod verum valde esse quis abneget, cum curari a pastoribus terrena quam coelestia sollicitius videt? Sed neque haec iniusta sunt, si, ut superius diximus, res praesidentium iuxta subditorum merita disponuntur. Occulte namque et sponte perpetratae culpae exigunt ut prava et a pastoribus exempla praebeantur, quatenus iusto iudicio is qui de via Dei superbus exorbitat, in via qua graditur etiam per ducatum pastoris offendat. Unde per prophetam quoque praenuntiantis studio dicitur, non maledicentis voto: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva . Ac si dicat: Qui humanae vitae actionibus quasi praevidendis itineribus praesunt, veritatis lucem non habeant, ut et qui sequuntur subditi, iniquitatum suarum oneribus incurvati, omnem statum rectitudinis amittant. Quod factum procul dubio in Iudaea novimus, cum in ipso nostri Redemptoris adventu pharisaeorum turba atque sacerdotum a vero lumine mentis oculos clausit, et per praepositorum exempla gradiens in infidelitatis tenebris populus erravit. |
9 | [41. ] Quo sensu Deus faciat regnare hypocritam.---Sed quaeri rationabiliter potest quomodo hoc in loco dicitur quod regnare hypocritam Dominus facit, cum de hac re specialiter per prophetam conqueritur, dicens: Ipse regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi [Osae. VIII, 4]. Quis enim recte sentiens dicat quia facit Dominus quod minime cognoscit? Sed quia scire Dei approbare est, nescire reprobare; unde quibusdam quos reprobat dicit: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis ; et aliquando facere Dei est id quod fieri prohibet, irascendo permittere; unde et regis Aegypti cor se obdurare asseruit , quia videlicet obdurari permisit; miro modo hypocritas Dominus et regnare facit et nescit: facit sinendo, nescit reprobando. Unde necesse est ut ad omne quod in hac vita concupiscitur prius voluntas interna requiratur. Quam cum humani cordis auris percipere appetit, sciat quia haec non verbis, sed rebus sonat. Locus ergo regiminis cum regendus offertur, in se prius necesse est ut quisque discutiat, si loco vita congruit, si ab honore actio non dissentit, ne iustus omnium rector eo post in tribulatione preces non audiat, quod ipsa quoque eius, de quo tribulatio oritur, exordia honoris ignorat. |