monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT XV.

1 IBID.---Et super gentem, et super omnes homines.
2 [33. ] Deus minimis providet ut maximis; et singulis ut universis.---Ac si aperte admoneamur intendere, quia hoc iudicium, quod super unam gentem describitur, etiam super omnes homines invisibili examinatione celebratur, ut alius eligatur, alius repellatur occulte, sed nullus iniuste. Hoc ergo quod in maximis fieri cernimus, etiam in nobis singulis caute timeamus. Sic enim intenduntur divina iudicia super unam animam, sicut super unam urbem; sic super unam urbem, sicut super unam gentem; sic super unam gentem, sicut super universam generis humani multitudinem; quia et sic intendit Dominus singulis, ac si vacet a cunctis; et sic simul intendit omnibus, ac si vacet a singulis. Qui enim omnia administrando implet, regit implendo; nec universis deest, cum disponit unum; nec uni deest, [Pratel., cum disponit universum. In Baluz. et Colb. legitur, nec universo deest . . . cum disponit universum.] cum disponit universos, cuncta scilicet naturae suae potentia quietus operatur. Quid ergo mirum quia non angustatur intentus, qui operatur quietus? Dicatur itaque quia hoc subtile iudicium exercet et super gentem, et super omnes homines. [Rec. XIV.] Quia igitur de specie [In Turon., transitur ad genus.] transivit ad genus, nunc de genere se convertit ad speciem, et quid Iudaea proprie mereatur, ostendit dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.129r csg208.138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik