2 | [31. ] Clamor pauperum ad Deum quando perveniat. Fictus est pastor qui praedicatione neglecta, curis saecularibus occupatur. Confessionis necessitas.---Cum enim isti superbiunt, clamant ad Deum hi qui ab ipsis superbientibus opprimuntur. Vel certe idcirco dicitur quod ad Deum fecerunt clamorem pauperum pervenire, quia istis cadentibus, in eorum locum pauperes, id est spiritu humiles subrogantur. Et quia hoc eorum casu factum est, ipsi fecisse referuntur, eo videlicet locutionis genere, quo pugnare castra dicimus, quia pugnatur ex illis. Vel certe quia cuncta quae superius dicta sunt referri etiam ad rectores Ecclesiasticos possunt, qui relicto praedicationis studio, sub occasione regiminis, terrenis negotiis involvuntur, apte subiungitur: Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum; quia nimirum dum ipsi curis saecularibus occupati praedicationis officium deserunt, gregem subditum in querelarum prorumpere clamorem compellunt, ut quasi iure unusquisque subiectus de vita ficti pastoris immurmuret, cur teneat magistri locum, qui non exercet officium. Quamvis fortasse melius per tumorem potentium superbia Iudaeorum, et per clamorem pauperum desideria gentium figurantur, sicut, attestante Veritate, per epulantem splendide divitem Iudaicus populus designatur; copiam scilicet legis non ad necessitatem salutis, sed ad pompam elationis assumens, atque in praeceptorum verbis non semetipsum ordinate reficiens, sed iactanter ostendens; et per vulneratum Lazarum, qui interpretatur adiutus, forma populi gentilis exprimitur, quem divinum adiutorium tanto magis erigit, quanto minus de suarum virium facultate confidit. Qui pauper et plenus vulneribus esse describitur, quia gentilitas corde humilis peccatorum suorum aperuit confessiones. Nam sicut in vulnere ab internis trahitur virus in cute, ita in confessione peccati, dum in publicum secreta panduntur, quasi mali humores a visceribus intimis foras prorumpunt. Illis ergo peccantibus, pauperum clamor auditur, quia dum Iudaei contra Deum superbiunt, ad Deum vota gentilium pervenerunt. Unde et mox haec ipsa immensa ac profunda iudicia perhorrescens, non ea curat ratione discutere, sed admiratione venerari, atque ait: |