2 | [28. ] Peccatum aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio, quod gravius, perpetratur. Aliud bonum non facere, aliud nec amare, aliud odisse.---Sciendum quippe est quod peccatum tribus modis committitur [De poenit., dist. 2, can., Sciendum]. Nam aut ignorantia, aut infirmitate aut studio perpetratur. Et gravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate peccatur. Ignorantia Paulus peccaverat, cum dicebat: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate . Petrus vero infirmitate peccavit, quando in eo omne robur fidei quod Domino perhibuit una vox puellae concussit, et Deum quem corde tenuit voce denegavit . Sed quia infirmitatis culpa vel ignorantiae eo facilius tergitur, quo non studio perpetratur, Paulus quae ignoravit sciendo correxit, et Petrus motam et quasi arescentem iam radicem fidei lacrymis rigando solidavit. Ex industria vero peccaverant ii de quibus ipse magister dicebat: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo . Et paulo post: Et viderunt, et oderunt me et Patrem meum [Ibid., 24]. Aliud est enim bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem; sicut aliud est praecipitatione, aliud deliberatione peccare. Saepe enim peccatum praecipitatione, committitur, quod tamen consilio et deliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. Ex studio vero peccare est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere, quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horum peccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed ex solo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implere bona, nec tamen possent, ea quae in se negligunt saltem in aliis amarent. Si enim ea ipsi vel solo voto appeterent, facta ab aliis non odissent; sed quia bona eadem audiendo cognoscunt, vivendo despiciunt, animadvertendo persequuntur, recte dicitur: Qui ex industria recesserunt ab eo. Unde et apte subiungitur: |