Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT X .
1 | VERS. 26.---Quasi impios percussit eos in loco videntium. |
2 | [25. ] In Ecclesiae sinu inique viventes, divina ultio quasi impios percutit. Quasi quid significat in Scripturis. Ecclesia locus est videntium.---In Scriptura sacra quasi aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate poni consuevit. Pro similitudine enim quasi ponitur, sicut Apostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes . Pro veritate vero ponitur, sicut Ioannes ait: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre . Hoc autem loco nihil differt utrum pro similitudine an pro veritate sit positum, quia quolibet dicatur ordine, aperte prava malorum vita signatur. Impios vero Scriptura sacra proprie infideles appellat. Hac namque distantia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fide pius est potest. Unde Ioannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus . Impius vero proprie dicitur qui a religionis pietate separatur. De talibus enim propheta ait: Non resurgent impii in iudicio . [Vet. XIV.] Locus autem videntium sancta Ecclesia vocatur. In ipsa enim recte consistitur, ut lumen verum, quod Deus est, videatur. Unde ad Moysen dicitur: Est locus penes me, et stabis supra petram cum transeat mea maiestas . Et post paululum: Auferam manum meam et videbis posteriora mea [Ibid., 23]. Per locum quippe Ecclesia, per petram Dominus, per Moysen vero multitudo plebis Israeliticae figuratur, quae Domino in terra praedicante non credidit. Ipsa ergo in petra stetit, terga Domini transeuntis aspiciens, quia videlicet post passionem ascensionemque dominicam, intra sanctam Ecclesiam deducta, fidem Christi percipere meruit; et cuius praesentiam non vidit, eius posteriora cognovit. Dicatur ergo de his, quos intra sanctam Ecclesiam divina ultio invenit in iniquitatibus perdurantes, dicatur de his quorum vitam Paulus apostolus notat, Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant : Quasi impios percussit eos in loco videntium. Ibi quippe stabant, ubi Deum videre videbantur. Ibi tenebras dilexerunt, ubi lumen veritatis aspicitur. Et quamvis apertos habuerunt oculos in fide, tenuerunt tamen eos clausos in opere. Unde bene et de Iudaea dicitur: Speculatores eius caeci , quia videlicet non videbant opere quod professione cernebant. Unde etiam de Balaam scriptum est: Qui cadens apertos habet oculos . Cadens quippe in opere apertos tenuit oculos in contemplatione. Ita ergo hi etiam oculos aperientes in fide, et non videntes in opere, intra Ecclesiam positi pia specie, extra Ecclesiam inventi sunt impia conversatione. De quibus alias bene scriptum est: Vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum . |
3 | [26. ] Multos falsos Christianos Ecclesiae pax abscondit. Quidam ex professione Christianae religionis gloriam quaerunt.---Multos enim peste propriae pravitatis obsessos sub Christiano nomine ipsa tranquillitas ecclesiasticae pacis abscondit. Quos tamen si levis persecutionis aura pulsaverit, mox extra aream velut paleas tollit. [Vet. XV.] Quidam vero idcirco Christianitatis vocatione signantur, quia Christi nomine sublimiter exaltato, pene omnes iam videri fideles aspiciunt; et pro eo quod hoc vocari alios cernunt, ipsi non videri fideles erubescunt, sed esse negligunt quod dici gloriantur. Rem enim virtutis intimae ad decorem sumunt visionis externae; et qui ante supernum iudicem nudi conscientiae infidelitate consistunt, ante humanos oculos professione sancta verbo tenus palliantur. |
4 | [27. ] Fideles qui nequiter vivunt saepe divino iudicio fidei iacturam faciunt. Multi in domo fidei, sine fide moriuntur. Iis vero fidelium societas in supplicii cumulum cedit.---Nonnulli autem fidem medullitus tenent, sed vivere fideliter nullatenus curant. Insequuntur enim moribus quod credulitate venerantur. Quibus divino iudicio saepe contingit ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod salubriter credunt. Incessanter namque se pravis actionibus polluunt, et super hoc vindictam iusti iudicii retribui posse diffidunt; et saepe cum bene vivere negligunt, etiam persequente nullo usque ad perfidiam dilabuntur. Nam qui imminere districtum iudicium non credunt, qui inulte se peccare suspicantur, quod pacto vel esse vel dici fideles possunt? Fidem quippe perdidisse, est incorrectis malis operibus digna supplicia reddi posse non credere. Quia ergo digna fidei opera servare contemnunt, etiam fidem perdunt, quam tenere videbantur. Super quos bene per Prophetam sub Ierusalem specie inimicorum destruentium verba memorantur, a quibus scilicet dicitur: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea . Paulus quippe ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus . Inimici ergo destruentes usque ad fundamentum Ierusalem exinaniunt, quando perversi spiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio boni operis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicut enim supra fundamentum fabrica, sic super fidem opera construuntur. Usque ad fundamentum ergo exinanisse est everso bene vivendi opere etiam robur fidei dissipasse. Hinc etiam ad Iudaeam per Ieremiam dicitur: Filii quoque Mempheos et Taphneos constupraverunt te usque ad verticem . Usque ad verticem quippe constuprari est post malae operationis usum etiam in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscuiusque animam in pravis operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt, sed ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, iam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summa pertingit, quando activam vitam polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae morbo corrumpit. Quia igitur cuncta haec humanis oculis absconsa sunt, sed divinis obtutibus patent, et multi in hac domo fidei sine fide moriuntur, dicatur recte: Quasi impios percussit eos in loco videntium. Pios enim se in Ecclesia hominibus ostendunt; sed quia divina iudicia latere non possunt quasi impii feriuntur. Quibus hoc magis ad supplicii cumulum crescit, quod unusquisque eorum in Ecclesia fidelibus admistus veritatem fidei sciendo contemnit; atque eo gravior ultio sequitur, quo per exempla rectorum etiam bene vivendi eos scientia comitatur. Quot enim eis modo recti ac fideles fratres ostenduntur, tot in venturo iudicio testibus impugnantur. Sciunt ergo quod sequi negligunt. Unde et apte subiungitur: |