monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, VII . <<<     >>> IX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT VIII.

1 VERS. 24. Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
2 [19. ] Alii perdunt quod tenere videbantur, alii prius perditum recipiunt. In exteriora respui reprobationis signum; sicut praedestinationis, ad interiora trahi.---Hoc quotidie agitur. Sed quia adhuc finis partium utrarumque non cernitur, minus timetur. Nunquam enim culpam suam reprobi nisi in poena cognoscunt. Et quia poena differtur, culpa despicitur. Labuntur vero a statu iustitiae, et locum vitae, illis cadentibus, alii sortiuntur. Sed eo lapsum suum negligunt, quo interitum qui se in aeternum maneat non attendunt. Si enim ad illud quod illic passuri sunt oculos suos mitterent, hoc [Edit. Rom. Sixti V, mendose, quod hic fugiunt.] quod hic faciunt timerent. Cunctis autem liquet quod in illa extrema requisitione examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed hoc nunc secreto iudicio quotidie agitur, quod tunc [Recent. Ed., in publico. Expunximus in, suadentibus Mss. et vet. Vulgatis; sicque elegantius hoc membrum alteri respondet, hoc nunc secreto iudicio.] publico demonstratur. Nam iuste ac misericorditer singulorum corda vel examinans, vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea quae sunt intrinsecus trahit; hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare; horum mentem ad superna erigit, [Iidem Excusi, illorum per superbiam. Abundat per, abestque a Mss. Vindoc., Norm., etc., nec non a vet. Vulgatis.] illorum superbiam in infimis desideriis mergit. Aliena autem corda humanis oculis clausa sunt, et nescitur qui repellitur, [Editi, quia penetrare negueunt quae sensu carent. Legendum ut in Mss. Vindoc., Utic., Pratel., etc. penetrari.] quia penetrari nequeunt quae ab unoquoque cogitantur. Nam saepe corde perverso necdum processit usque ad effectum operis deliberatio cogitationis, et adhuc fortasse per habitum intus astringitur, qui iam mente foris vagatur. Sed talis quilibet iste tunc ante oculos interni iudicis cecidit, cum ab appetendis interioribus per desiderium exivit. Nonnunquam vero alii post malae operationis usum ad spem coelestem subito amore reviviscunt; et qui in perversa actione se sparserant, ad sinum internae retractationis semetipsos increpando recolligunt. Hos adhuc respicientes homines quales dudum in opere noverant, tales putant. At contra illi per [Ebroic. et alii, districtae conversationis.] districtae considerationis examen vitam suam qualem fuisse recolunt insequuntur, sciturque quid fuerint, sed quid iam coeperint esse nescitur. In hoc ergo utroque genere hominum saepe contingit ut et ii qui videntur stare humano iudicio iam in conspectu aeterni iudicis iaceant; et qui adhuc coram hominibus iacent, iam in conspectu aeterni iudicis stent. Quis enim hominum aestimare potuisset Iudam vivendi sortem etiam post ministerium apostolatus amittere [Luc. XXIII, 40]? Et quis e contra latronem crederet causam vitae etiam in ipso articulo mortis invenire? Occultus autem iudex praesidens, et utrorumque corda discernens, alterum pie statuit, alterum iuste confregit. Illum districte exterius repulit, hunc introrsus misericorditer traxit. Unde bene etiam per prophetam casuros alios passionis suae tempore atque alios resurrecturos annuntians, ait: Potum meum cum fletu temperabam [Psal. CI, 10]. Potus quippe ab exterioribus interius trahitur, fletus autem ab interioribus exterius emanat. Potum ergo Domino cum fletu temperare est alios ab exterioribus introrsus trahere, alios ab interioribus in exteriora reprobare. [Vet. X, Rec. VIII.] Conteret ergo multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
3 [20. ] Reprobatio prius intus agitur, et postea extrinsecus ostenditur. Electorum numerus certus et definitus.---Sicut autem superius diximus, haec contritio prius intus agitur, ut post extrinsecus ostendatur. Hac contritione nonnunquam adhuc quorumdam exteriora quasi sana sunt, sed iam interiora putruerunt. Scriptum namque est: Ante ruinam exaltatur cor [Prov. XVI, 18]. Ibi ergo feriuntur, ubi superbiunt. Unde scriptum est: Contrivi cor eorum fornicans et recedens a me [Ezech. VI, 9]. Interius enim fornicari est exterius vetitis delectari. Magna autem contritio cordis est haec eadem elatio superbientis. Eo quippe ipso ab integritate salutis corruit, quo iactantia cuiuslibet virtutis intumescit. Superbientes enim Deum despiciunt, et relicta creatoris sui gloria, propriam quaerunt. Quibus iam hoc ipsum cecidisse est, amissa superioris sui potentia, in se venisse. Conteruntur etiam, quia, relictis coelestibus, terram quaerunt. Quae autem maior poterit esse contritio quam deserto creatore creaturam quaerere; desertis supernis gaudiis, infimis rebus inhiare? Unde bene per Prophetam dicitur: Humiliat autem peccatores usque ad terram [Psal. CXLVI, 6]. Amissis enim coelestibus, terrenum est omne [Longip., quod sentiunt.] quod sitiunt; et dum plus videri conantur, minus est quod appetunt. De quibus recte per Ieremiam dictum est: Recedentes a te, in terra scribentur [Ierem. XVII, 13]. At contra de electis dicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X, 20]. Ista ergo contritio prius serpit in mente, ut postmodum procedat in opere; prius fundamenta cogitationis concutit, ut postmodum fabricam operationis allidat. Unde summa est cura satagendum ut illic vitetur ubi oritur. Scriptum namque est: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit [Prov. IV, 23]. Et rursum scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae [Matth. XV, 18]. Intus ergo vigilandum est ne mens dum extollitur cadat. Intus servemus omne quod foris agimus. Si enim semel medullam cordis elationis putredo consumpserit, citius corruit cortex vacua externae visionis. Notandum vero est quia dum aliis cadentibus ad standum alii solidari perhibentur, electorum numerus certus et definitus ostenditur. Unde etiam Philadelphiae Ecclesiae per angelum dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam [Apoc. III, 11].
4 [Vet. XI.] [ 21. ] Doctrina Ecclesiae de praedestinatione et reprobatione spem nutrit humilium, et elationem superborum premit. Innumerabiles sunt reprobi.---Hac ergo sententia, qua narratur aliorum erigi, aliorum autem vita confringi, et spes nutritur humilium, et elatio premitur superborum, dum et illi bona possunt amittere de quibus superbiunt, et isti ea percipere quae quia non habebant contemnuntur. Formidemus igitur in his quae accepimus, nec eos qui illa necdum assecuti sunt [Ita Baluz., Colb., Longip., Norm ac vet. Edit. In recentioribus legitur despiciamus. Gussanvillaeus hanc variam lectionem exhibet, quam unde prompserit ignoramus: nec de his eos qui illa necdum assecuti sunt, desperemus.] desperemus. Quid enim sumus hodie novimus, quid autem post paululum possimus esse nescimus. Hi vero quos fortasse despicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitam nostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobis stantibus irridetur; quamvis stare iam non novit, qui non stantem novit irridere. Hunc autem supernorum iudiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibus incutiens, ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat [I Cor. X, 12]. Quod autem dicens: Conterit multos, illico adiunxit, Innumerabiles, vel multitudinem exprimere studuit reproborum, quae humanae rationis numerum transit; vel certe indicare voluit quod omnes qui pereunt intra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles, quo extra numerum currunt. Unde Propheta intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specie tenus credere, quantos nimirum certum est electorum numerum summamque transire, ait: Multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Ac si diceret: multis Ecclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem specie tenus veniunt qui a numero regni coelestis excluduntur, quia electorum summam sua videlicet [Vindoc., multitudine.] multiplicitate transcendunt. Unde et per Ieremiam prophetam dicitur: Aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam anguli, et exibit ultra normam mensurae [Ierem. XXXI, 38]. Civitatem quippe esse Domini sanctam Ecclesiam nullus ignorat. Ananehel vero Dei gratia interpretatur. In angulo autem duplex paries iungitur. Civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portam anguli aedificari perhibetur, quia sancta Ecclesia a celsitudine supernae gratiae inchoans, usque ad ingressum susceptionemque construitur utrorumque populorum, Iudaici videlicet atque gentilis. Sed quia in ea crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur: Et exibit ultra normam mensurae, quia usque ad eos quoque extenditur, qui normam iustitiae transeuntes, intra mensurae coelestis numerum [Vindoc., Ebroic. et alii Norm., non tenentur.] non sunt. Unde per Isaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur: Ad dexteram enim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes haereditabit [Isai. LIV, 3]. [Tur., Longip., Norm., intrante quippe multitudine.] In tanta quippe multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam iustificandos suscipit. Ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum iacet, in Evangelio Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XX, 16]. Sed quia hoc quod electis aliis alii conteruntur, de merito patientis est, non de iniquitate punientis: Non enim iniquus Deus, qui infert iram, apte subiungitur [Rom. III, 5].
Gregorius Magnus HOME

bke22.124v csg208.120

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, VII . <<<     >>> IX .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik