Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT VI .
1 | VERS. 22.---Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. |
2 | [8. ] Nemo iudicio Dei qui nihil aut obliviscitur aut ignorat, absconditur.---Quid per tenebras, nisi ignorantiam, et quid per umbram mortis, nisi oblivionem studuit designare? De quorumdam quippe ignorantia dicitur: Tenebris obscuratum habentes intellectum . Et rursum de oblivione quae in morte contingit scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum . Quia ergo per mortem funditus oblivioni traditur quidquid vivendo cogitatur, quasi quaedam umbra mortis oblivio est. Sicut enim agit mors interveniens non esse quod fuit in vita, ita interveniens agit oblivio non esse quod fuit in memoria. Recte itaque umbra eius dicitur, quia velut de ipsa exprimitur, dum vim illius sopiendo sensus imitatur. Deus autem quia mala hominum nec cogitata ignorat, nec perpetrata obliviscitur, nisi ab eius oculis poenitendo deleantur, congrue dictum est: Non sunt tenebrae et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Ac si diceret: Idcirco eius iudicio nullus absconditur, quia nullatenus potest aut non videre quod facimus, aut oblivisci quod videt. |
3 | [9. ] Omnis mutabilitatis Deus est expers. Non homo, non angeli.---Quamvis intelligi tenebrae vel umbra mortis, etiam aliter possunt. Omnis namque immutatio velut quaedam mortis imitatio est. Id enim quod mutat quasi ab eo quod erat interficit, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quod non fuit. Lumen igitur verum, creator videlicet noster, quia nulla mutabilis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur, sed eius esse sine mutabilitate fulgere est, tenebrae vel umbra mortis dicitur ei non inesse. Unde alias scriptum est: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio . Et unde rursus Paulus apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem . [Vet. V.] Sed cum cuncti noverimus quod et humana anima et angelici spiritus sint immortales instituti, cur ab Apostolo solus Deus immortalitatem habere perhibetur, nisi quia solus Deus vere non moritur, qui solus nunquam mutatur? |
4 | [10. ]Humana quippe anima in lapsum non caderet, si mutabilis non fuisset; quae a paradisi quoque gaudiis expulsa, si mutabilis non esset, ad vitam nunquam rediret. In hoc ipso vero quod ad vitam redire nititur, defectus suos cogitur alternante semper mutabilitate tolerare. Quia ergo ex nihilo est condita ex se nihilominus infra se tendit, nisi ad boni desiderii statum artificis sui manu teneatur. Ex eo itaque quod creatura est, deorsum ire habet. Virtute namque propria in praeceps posse se ire considerat, sed ad creatorem suum amoris manu se retinet, ne cadat, quousque ad immutabilitatem transeat, et eo vere immortaliter, quo immutabiliter vivat. |
5 | [11. ]Ipsi quoque angelici spiritus mutabiles ex natura sunt conditi, quatenus aut sua sponte caderent aut ex arbitrio starent. Sed quia humiliter elegerunt ei inhaerere, a quo creati sunt, hanc ipsam in se mutabilitatem suam standi iam immutabilitate vicerunt: ut hoc ipsum merito transcenderent, quod naturae suae ordine mutabilitati subesse potuissent. Quia ergo solius divinae naturae est umbras ignorantiae mutabilitatisque non perpeti, dicatur recte, Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. [Vet. VI.] Lux enim aeterna, quae Deus est, quanto incommutabiliter fulget, tanto penetrabiliter videt; et neque occulta nescit, quia cuncta penetrat, neque penetrata obliviscitur, quia incommutabilis durat. Proinde quoties indignum aliquid corde concipimus, toties in luce peccamus, quia ipsa nobis et non sibi praesentibus praesto est, et perverse gradientes in ipsam impingimus, a qua per meritum longe sumus. Cum vero nos videri non credimus, in sole clausos oculos tenemus. Illum videlicet nobis abscondimus, non nos illi. Nunc ergo dum possumus, a conspectu aeterni iudicis et male cogitata, et peius perpetrata deleamus; revocemus ante oculos cordis quidquid perverse egimus per nequitiam praesumptionis. Nihil sibi nostra blandiatur infirmitas, atque in his quae recolit, semetipsam delicate non palpet, sed quanto sibi mali sit conscia, tanto in se benignius sit severa, proponat contra se futurum iudicium, et quaeque in se sentit districte ferienda per sententiam iudicis, haec in se pie feriat per poenitentiam conversionis. Unde apte postquam violenti huius poena descripta est, sequitur: |