2 | [6. ] Stulte et impie peccator ex Dei patientia cogitat, sua flagitia aut non videri a Deo, aut approbari. Oculos aperiet poena, quos culpa clausit.---Tunc enim nequaquam considerare credebatur, quando violentus iste omne malum quod poterat inulte perpetrabat. Aestimabatur Deus iniusti acta non cernere, quia differebat iuste damnare; et magna eius patientia quasi quaedam negligentia putabatur. Iniquus quoque ipse toties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quoties inulte peccavit. Cui per quemdam sapientem dicitur: Ne dicas, peccavi, et quid accidit mihi triste ? Emendare non vult nequitiam, pro qua dignam non pertulit poenam; et quo pie exspectatus est, eo est ad peccandum nequiter instigatus; et patientiae supernae longanimitatem despiciens, unde corrigere culpam suam debuit, inde cumulavit, sicut per eumdem Iob dicitur: Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia . Saepe etiam, quia poenam quam meretur repente non suscipit, hoc ipsum Deo non aestimat displicere quod facit. [Vet. III.] Eat itaque nunc, et ad quaslibet blasphemias praesumendo prorumpat; voluptatum suarum nequitias impleat, aliena rapiat, innocentium oppressione satietur, et quia necdum percutitur, vias suas a Domino aut non videri aestimet, aut quod peius est, approbari! Veniet profecto, veniet aeterna et repentina percussio; et tunc cognoscet a Deo cuncta conspici, quando se improviso exitu viderit pro cunctorum retributione damnari. Tunc in poena sua oculos aperiet, quos diu tenuit clausos in culpa. Tunc considerasse omnia verum iudicem sentiet, quando malorum suorum meritum iam evadere sentiendo non possit. Iniquus ergo qui diu exspectatus est, idcirco est repente sublatus, quia oculi Domini super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. Ac si diceret: Quia ea quae diu patienter conspicit, quandoque inulta non deserit. Nam ecce subito violentum rapuit, et mala eius quae exspectando pertulit animadvertendo resecavit. Nemo igitur dicat humana facta Deum non cernere, cum iniquum quempiam iniquitates suas libere prospicit cumulare. Subito enim tollitur, qui diu toleratur. |
3 | [7. ] Gressus hominis quos Deus considerat, qui sint.---Gressus vero hominum vocat, vel singulas operationes quibus innitimur, vel alternantes motus intimae cogitationis quibus quasi passibus, vel longe a Domino recedimus, vel pie Domino propinquamus. Ad Deum enim quasi tot gressibus mens accedit, quot bonis motibus proficit. Et rursum tot gressibus longe fit, quot malis cogitationibus deterescit. Unde plerumque contingit ut necdum procedat in opere motus mentis, et tamen perfecta iam culpa sit ex ipso reatu cogitationis, sicut scriptum est: Manus in manu non erit innocens malus . Manus enim manui iungi solet, quando quiescit in otio, et nullus eam usus laboris exercet. Manus ergo in manu non erit innocens malus. Ac si diceret: Et cum manus cessat ab iniquo opere, malus tamen non est innocens per cogitationem. Quia ergo novimus quod districte omnia non solum facta, sed saltem cogitata pensentur, quid faciemus de incessu mali operis, si sic subtiliter Deus iudicat gressus cordis? Ecce occulta mentis nostrae itinera nullus hominum videt, et tamen ante Dei oculos tot gressus ponimus quot affectus movemus. [Vet. IV.] Toties ante illum labimur quoties a recto itinere infirme cogitationis pede claudicamus. Nisi enim in conspectu eius iste assiduus nostrarum mentium lapsus incresceret, per prophetam scilicet non clamaret: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis . Haec nimirum dicens, vim coopertae nostrae malitiae quasi ferre se non posse testatur. Quae cooperta illi esse non potest, quia videlicet importune eius conspectui ingeritur quidquid a nobis illicitum occulte cogitatur Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis eius . Unde hic quoque apte subiungitur: |