monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, III. <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT IV [Rec. III].

1 Ibid.---Et auferent violentum absque manu.
2 [5. ] Iniquos non praevisa Dei manus ad supplicium rapit.---Subaudis divina iudicia. Absque manu vero auferent eum qui manu violentus fuit. Absque manu auferent, quia videlicet subito exitu urgente invisibiliter rapitur, qui visibiliter rapiebat. Vidit ipse quos rapuit, sed quis illum in morte rapiat non videt. Absque manu ergo violentus aufertur, quia et raptorem suum non intuetur, et tamen ducitur. Quem tanto sequitur districtior sententia, quanto peccanti ei magna est [Baluz., Colb., Ebroic. et Prat., patientia praerogata.] patientia prorogata, quia divina severitas eo iniquum acrius punit, quo diutius pertulit. Saepe vero evenit, ut dum peccatores superna clementia exspectat, in maiorem cordis caecitatem prosiliant. Unde scriptum est: An ignoras, quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II, 4]. Et ecce dum violentus quisque quos valuerit rapit, dum invalidos opprimit, et dum diu omne quod nequiter concupiscit exercet, quia non subito percutitur, sed eius in finem poena differtur, nequissima eius actio a Deo videri non creditur. Unde apte postquam eius narravit interitum, illico de Domino adiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.121r csg208.108

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik