monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, CAPUT II.

1 CAP. XXXIV, VERS. 19.---Qui non accipit personam principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem.
2 [2. ] Non est acceptio personarum apud Deum.---Potest autem per principem vel tyrannum quisque superbus intelligi; per pauperem vero humilis designari. Tyrannum ergo disceptantem contra pauperem non cognoscit, quia superbos omnes vitam nunc humilium deprimentes, in iudicio nescire se perhibet, dicens: Nescio vos unde sitis [Luc. XIII, 25]. Et quia sic potenter cum vult destruit, sicut cum voluit potenter creavit, apte ratiocinando subiungitur:
3 IBID.---Opus enim manuum eius sunt universi.
4 [Rec. II.] Atque mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.120v csg208.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik