monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XXIV . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XXV [Rec. XIV]

1 VERS. 18.---Qui dicit regi, apostata; qui vocat duces impios.
2 [52. ] Apostata est qui aliis praeest non ut prosit, sed ut dominetur.---Saepe novimus quod plerique qui praesunt inordinatum sibi metum a subditis exigunt, et non tam propter Dominum quam pro Domino venerari volunt. Intus enim se tumore cordis extollunt, cunctosque subditos in sui comparatione despiciunt, nec condescendendo [Turon., consolantur.] consulunt, sed dominando [Baluz. et Colb., praesumunt.] premunt, quia videlicet alta cogitatione se erigunt, et aequales se illis quibus eos praeesse contingit non agnoscunt. Contra hunc tumorem per Ecclesiasticum librum dicitur: Ducem te constituerunt; noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis [Eccli. XXXII, 1]. Hunc tumorem Dominus per prophetam in pastoribus increpans ait: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia [Ezech. XXXIV, 4]. Ipsa enim bona quae subditis dicunt dominando potius quam consulendo proferunt, quia videlicet quidquam eis quasi ex aequo dicere semetipsos existimant deiecisse. Singularitate enim gaudent culminis, et non aequalitate conditionis. Sed quia haec tumentia corda rectorum subtiliter Dominus pensat, bene contra eos dicitur: Qui dicit regi, apostata. Unusquisque enim superbus rector toties ad culpam apostasiae dilabitur, quoties, praeesse hominibus delectatus, honoris sui singularitate laetatur. Sub quo enim sit non considerat, et quod aequalibus quasi non sit aequalis exsultat. Unde autem haec vitiorum radix pullulat in corde regentium, nisi ex imitatione illius qui, despectis angelorum societatibus, dixit: Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo [Isai. XIV, 14]? Quia ergo unusquisque rector quoties extollitur in eo quod caeteros regit, toties per lapsum superbiae a summi rectoris servitio separatur; et cum aequales sibi subditos despicit, eius super se dominium sub quo omnes aequales sunt non agnoscit, recte dicitur: Qui dicit regi, apostata.
3 [Vet. XXX.] [ 53. ] Impius est, si suae superbiae exemplo, subditos in praeceps trahat.---Quia vero cum dominando praesunt, exemplo suae superbiae subditos ad impietatem trahunt, apte subiungitur. Qui vocat duces impios. Ad viam namque pietatis ducerent, si subditorum oculis humilitatis exempla monstrarent. [Rec. XV.] Dux autem est impius, qui a tramite veritatis exorbitat; et dum ipse in praeceps ruit, ad abrupta sequentes invitat. Dux est impius, qui per tumoris exempla viam ostendit erroris. Paulus dux esse impietatis metuebat, cum potestatis suae celsitudinem reprimebat, dicens: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, [Pratel., cum possemus.] cum possimus oneri esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus in medio vestrum parvuli [I Thessal. II, 6]. Parvulus in medio eorum factus fuerat, quia timebat ne si inter discipulos honorem suae celsitudinis vindicaret, exempla elationis ostenderet. Timebat nimirum ne dum ipse sibi potestatem pastoralis potentiae quaereret, grex subditus per abrupta sequeretur, et ad impietatem sequentes duceret, qui pietatis officium suscepisset.
4 [54. ] Sibi subditis virtutum splendore praeluceat. Eorum culpas prudenter et humiliter corrigat.---Unde necesse est ut is qui praeest quae exempla subditis praebeat solerter attendat; et tantis se sciat vivere, [Ita Baluz., Colb. et Norm., quos vet. Ed. sequuntur. Recentioribus Editoribus magis placuit quantis praeest.] quantis praeesse; ac vigilanter inspiciat ne in eo quod praelatus est intumescat; ne iura debitae potestatis immoderatius exigat; ne disciplinae ius mutetur in rigorem superbiae; et unde a perversitate subditos restringere poterat, inde magis intuentium corda pervertat; ne, ut dictum est, impietatis dux per officium pietatis existat. Non autem debet hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene vivendo praeire; ne qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecare debuit, ipse committat. Hinc inde ergo se qui praesunt [Al., circuminspiciant.] circumspiciant, ut sibi et subditis vivant, ut bonum quod faciunt, et intra sinum mentis abscondant, et tamen ex eo ad provectum sequentium exempla rectae operationis impartiant, ut subditorum animadvertentes culpas corrigant, nec tamen per vim eiusdem animadversionis intumescant, ut quaedam leniter correpta tolerent, nec tamen disciplinae vincula eadem lenitate dissolvant, ut quaedam tolerando dissimulent, nec tamen ea crescere dissimulando permittant. Laboriosa sunt ista, et nisi divina gratia fulciat, ad custodiendum difficilia. Recte vero de adventu districti iudicis per Sapientiae librum dicitur: Horrende et cito apparebit, quoniam iudicium durissimum [Pratel. et alii, in iis qui.] his qui praesunt fiet [Sap. VI, 6]. Quia ergo plerumque per potestatem regiminis ad culpam prorumpitur elationis, atque apud districtum iudicem ipsa elatio impietas aestimatur, bene de Domino per Eliu dicitur: Qui vocat duces impios. De ipso quippe ducatu dum superbiunt, exemplo suo subditos ad impietatem trahunt.
5 [55. ] Alios iudicans, superno iudici assidue se sistat. Potestas accepta non honor, sed onus aestimanda. Ambitus infinita mala. Cura pastoralis nec cupiditate amplectenda, nec formidine deferenda.---Unde magnopere curandum est ut qui regendis hominibus praefertur, apud se intra secretarium mentis in cathedra praesideat humilitatis. Cumque iudicanti ei a caeteris [Deest foris in iisdem Cod.] foris assistitur, vigilanti oculo incessanter aspiciat, cui quandoque iudici ipse de his iudicandus assistat, ut quanto nunc ante eum quem non videt, sollicitius trepidat, tanto eum cum viderit securior cernat. [Rec. XVI.] Penset ergo qui ad satisfaciendum districto iudici de sua tantummodo anima fortasse vix sufficit, quia quot regendis subditis praeest, reddendae apud eum rationis tempore, ut ita dicam, [Anglic. et Pratel., aliique Norm., tot sotus animas debet.] tot solus animas habet. Quae nimirum cogitatio, si assidue mentem excoquit, omnem superbiae tumorem premit. Et rector providus tanto iam neque rex apostata, neque dux impius vocabitur, quanto ei cogitatione sollicita potestas quae accepta est, non honor, sed onus aestimatur. Nam cui esse nunc iudiciem libet, huic videre tunc iudicem non libet. Numerari enim culpae nequeunt, quae habendae potestatis amore perpetrantur. Tunc solum vero potestas bene geritur, cum non amando, sed timendo retinetur. Quae ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas, sed necessitas imponat. Percepta autem nec pro formidine debet deseri, nec ex libidine amplecti; ne aut peius quis quasi ex humilitate superbiat, si divinae dispensationis ordinem fugiendo contemnat; aut eo iugum superni rectoris abiiciat, quo eum super caeteros privatum regimen delectat. Potestas ergo cum percipitur, non ex libidine amanda est, sed ex longanimitate toleranda, ut inde tunc ad iudicium [In Ed. Gussanv., salubriter lenis, quod mendum typographicum esse putamus. Legitur enim in omnibus libris tam manu exaratis quam Excusis, et legi debet levis, ut opponatur gravi.] salubriter levis sit, unde nunc ad ministerium patienter gravis innotescit.
Gregorius Magnus HOME

bke22.119v csg208.101

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XXIV . <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik