monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XXIII . <<<     >>> XXV

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XXIV [Vet. XXIX].

1 VERS. 17.---Nunquid qui non amat iudicium sanari potest? Quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas?
2 [51. ] In omnibus quae dicimus attendendum; quid, cui, quando et quomodo dicatur.---Bonam quidem sententiam protulit, sed beato Iob proferenda non fuit. In omni enim quod dicitur summopere intuendum est quid dicatur, cui dicatur, quando dicatur, quomodo dicatur. Eliu autem attendit quid diceret, sed cui diceret non attendit. Beatus quippe Iob amabat iudicium, quia causas suas cum Domino pensare subtiliter noverat. Nec condemnaverat eum qui iustus est, sed cur sine peccato percussus fuerat in dolore positus cum humilitate requirebat. Amat iudicium quisquis vias suas subtiliter discutit, et secretarium cordis ingressus, quid Dominus ipsi tribuat, quid ipse Domino debeat pensat. Quod beatus Iob quomodo non fecerat, qui tam crebra sacrificia [Al., in expiationem.] in expiatione filiorum etiam pro cogitationibus offerebat? Quia ergo Eliu dixit quod is qui iudicium non amat sanari non possit, arguens beatum Iob quod iudicium non amaret, et quia eum qui iustus est condemnasset, illico eiusdem iusti, id est Domini, iustitiam subdit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.119v csg208.101