2 | [50. ] Superbi plus videndo caligant et caecutiunt. Quo magis superbiae vitium patimur, minus videmus.---Habent hoc proprium omnes arrogantes, ut cum fortasse acutum aliquid sentiunt, inde mox ad vitium elationis erumpant, sensusque omnium in sui comparatione despiciant, seque in suo iudicio aliorum meritis anteponant. Quibus contingit miseris ut plus videndo tenebrescant, quia dum subtilia attendunt, semetipsos intueri nesciunt; et quo intelligentiam acutius percipiunt, eo per superbiam deterius cadunt. Qui bene quidem subtilia conspicerent, si in eo quod proferunt se viderent. Superius namque Eliu dixerat: Si habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere iustum . Nunc autem ait: Si habes intellectum, audi quod dicitur. Ecce quomodo paulisper elatio per verborum incrementa proficit. Superius dubitavit si posset beatus Iob proferre quod iustum est; nunc vero discutit si hoc quod dicitur saltem possit audire. Ibi dixit: Si habes quod loquaris, responde mihi. Ac si diceret: Dic aliquid, si tamen dignus poteris esse qui dicas. Hic autem ait: Si habes intellectum, audi quod dicitur. Ac si aperte dicat: Audi me, si tamen dignus poteris esse qui audias. Isti sunt quotidiani defectus, qui in cordibus reproborum fiunt, quibus indesinenter ad deteriora descendunt, quia dum minora incaute negligunt, ad maiora perniciose prorumpunt. Iam et hoc de superbia fuerat, quod beatum Iob id quod iustum est loqui posse dubitabat. Sed dum hanc in semetipso considerare negligit, ad nequiora pervenit, ut non solum posse ab eo dici quod iustum est dubitet, sed etiam dicentem se iusta ab eo intelligi posse desperet. Unde vitium superbiae ab ipsa mox radice secandum est, ut cum latenter oritur, tunc vigilanter abscidatur, ne provectu vigeat, ne usu roboretur. Difficile enim in se quisque inveteratam superbiam deprehendit, quia nimirum hoc vitium quanto magis patimur, tanto minus videmus. Sic quippe in mente superbia, sicut in oculis caligo generatur. Quo se haec latius dilatat, eo vehementius lumen angustat. Paulisper ergo elatio in praecordiis crescit, et cum se vastius extenderit, oppressae mentis oculum funditus claudit, ut captivus animus typum elationis et pati possit, et tamen id quod patitur videre non possit. Sed quia arrogantes viri aliquando, ut diximus, recta non recte sentiunt, et bona invenire noverunt, sed haec bene proferre contemnunt, Eliu post elationis typum, quo dixerat: Si habes intellectum, audi quod dicitur, subdit dicens: |