2 | [48. ] Tunc caro deficiet, et homo in cinerem per humilitatem revertitur.---Simul enim omnis caro deficit, quando iam nullis suis moribus servit, quia praesidens spiritus cuncta eius fluxa restringit, et quodam districtionis suae gladio omne quod in illa male vivebat, interficit. Hoc nimirum disciplinae gladio semetipsum Ieremias interfecerat, cum dicebat: Postquam convertisti me, egi poenitentiam; et postquam ostendisti mihi percussi femur meum . Quid enim in femore, nisi voluptas carnis accipitur? Et quid est quod ait: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, nisi quod postquam superna spiritaliter vidit, omne quod in se inferius carnaliter vivebat exstinxit, ut quanto magis summa patescerent, tanto amplius ima quae tenuerat non liberent? Nam quanto incipit quisque superius vivere, tanto et inchoat inferius interire. Iuxta affectum namque carnalis operationis omnis caro Pauli simul interierat, cum dicebat: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus . |
3 | [Vet. XXVII.] [ 49. ] Peccator mortalitatis suae obliviscitur, secus iustus.---Bene etiam Eliu hoc loco subdidit: Et homo in cinerem revertetur. In peccato enim quisque positus mortalitatis suae obliviscitur, et terram se esse non meminit, dum adhuc per superbiam inflatur. Post conversionis vero suae gratiam, cum humilitatis spiritu tangitur, quid esse se aliud quam cinerem recordatur? Iam in cinerem David reversus fuerat, cum dicebat: Memento, Domine, quod pulvis sumus . Abraham in cinerem reversus fuerat, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis . Et si viventem carnem necnon in terra mors solverat, hoc tamen apud se erant, quod se futuros absque dubitatione praevidebant. Hinc alias dicitur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertuntur . Qui autem spiritus, nisi spiritus superbiae nominatur? Tollatur ergo spiritus eorum ut deficiant, id est subducto superbiae spiritu, nihil se de se esse cognoscant. Et revertantur in pulverem, id est humilientur ex infirma conditione. Propter hunc pulverem, ad cuius memoriam qui semetipsos considerant revocantur, per Sapientiam dicitur: Iusti fulgebunt, et sicut scintillae in arundineto discurrent . Sancti enim viri dum peccatoribus permiscentur, eos exemplorum suorum igne succendunt, atque omne quod nitent, in cinerem redigunt, quia pietatis flamma consumpti, dum infirmitatem conditionis suae conspiciunt, nihil aliud quam favillam se esse cognoscunt, ut a superbiae suae duritia resoluti, per poenitentiam dicant id quod supra protulimus: Memento, Domine, quia pulvis sumus . Bene ergo dicitur quia cum ad se spiritum hominis Dominus trahit, deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. [Rec. XIII.] Haec Eliu et vera sunt et magna, quae dicit; sed quia male mox ex eo quod bene sensit intumuit, verbis sequentibus prodit, dicens: |